Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 15

Tertio, in eo quod omnium earum partium aut rerum sint certi fines ac
usus, ad quos illae res habent sibi divinitus inditas inclinationes, vires,
et efficaces operationes, ita ut etiam ipsi ignari veri Dei ethnici, qui
tantum in naturae consideratione versati sunt, pronunciarint, nihil
omnino in rerum natura frustra aut temere factum esse, licet ipsum tam
praeclari operis architectum nec agnoverint, nec curarint. Recte ergo
alii sapientes, gratam Dei famam in rebus ac artibus sparsam esse, alii
coelum scholam cognitionis divinae esse dixerunt.
Quarto, si sana piaque mente mirabilem Dei providentiam in regendis
ac conservandis creaturis consideraverimus, item illam ineffabilem ac
ab omnibus sapientibus celebratam motuum coeli harmoniam, indeque
profluentem temporum ac nascentium vicissitudinem, et specierum
conservationem, quae omnia Cicero prolixius in 2. De natura deorum
evoluit ac considerat: profecto inenarrabilem omnipotentis artificis
sapientiam attoniti stupentesque mirabimur.
Quinto, si homo, qui non immerito quasi alter minorque mundus aut
mikrokosmos
est a sapientissimis habitus ac vocatus, expendatur,
ineffabilis ibi quoque Dei providentia sapientiaque deprehendetur.
Nam,
(527)
ut taceam de aliis hominis partibus ac potentiis, in quibus
inenarrabile evidenter cernitur artificium
philozoou kai philanthropou
theou
(ut etiam Xenophon, Cicero et Galenus ratiocinantur) illud nunc
solum expendatur, quod in hoc animali ipsa Dei imago picta effictaque
fuit, quod omnia huius unius causa in hoc mundo sunt condita,
quodque hic ipse mundi possessor ac cultor
ad omnipotentis Dei
cognitionem, obedientiam, cultum, gloriamque sit conditus, ac in hunc
mundum veluti villicus quidam aut alienorum bonorum dispensator
collocatus, ut domino suo certos statosque fructus inde semper
penderet, persolveretque.
Ordo sane causarum, in mundo admirabilis est, miroque artificio ab
uno motore incipiens, subinde latius, ac in plures causas et effectus
sese extendit, ac dilatat: qui tamen tandem omnes in unius hominis
usum, commodumque veluti ultimam suam metam finemque desinunt.
Unde porro, veluti a novo quodam principio aut primo motore, denuo
novum initium motus sit, novusque ordo causarum et actionum oritur,
qui vicissim ab homine ad Deum, eiusque voluntatem ac gloriam
tendit, ibique desinit. Dicas esse veluti catenam quandam, ut olim
poetae fabulati sunt, aut viam, aut radios etiam luminis coelestis, a
Deo in hominem sparsos, et hinc vicissim ad Deum reflexos ac
refractos.
Atque haec, admirabilis et inexplicabilis Dei sapientia infinitis partibus
magis luxit ac fulsit in prima illa integritate, priusquam ob hominis
lapsum, non tantum homo est horrendum in modum contaminatus, sed
etiam in totam rerum naturam tristissima
ataxia
et horibilis maledictio
Dei invecta est.
Recte ergo Paulus Rom. 1. affirmat, invisibilia Dei ex eius operibus,
dum ea diligenter considerantur, perspici, cognoscique posse. Et Act.
14. ac 17. dicit, Deum nobis adeo prope esse, nosque variis beneficiis
quotidie replere, nosque in eo esse, vivere ac moveri, ut vel manibus
ferme palpari queat, si modo nos homines non truncorum aut lapidum
instar, sine omni sensu ac vero intellectu in tantis rebus rigeremus ac
1...,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14 16,17,18,19,20,21,22,23,24,25,...33
Powered by FlippingBook