Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 9

successum eorum conatibus largitur. Recte ergo pronunciat
Demosthenes, leges esse inventum ac donum deorum.
Docet igitur theologia, politias a Deo constitui, servari ac foveri,
ideoque illas eum agnoscere, colere ac invocare, ab eoque perpetuum
favorem et opem implorare debere, contra sua peccata, eius iram,
diaboli et malorum hominum conatum, qui perpetuo ardentissimeque
huic divinae ordinationi, et hominum incolumitati ac omni honestati
insidientur. Docet item, quod omnis potestas sit tantum a Deo, cui qui
resistat, Deo in suam perniciem resistat, et quod gubernatores sint
singulares quidam ministri Dei, gestantes gladium, ut sint honori bono
operi, ac terrori malo ut sint hominibus bono non malo, utque pacem
ac societatem hanc hominum rectis legibus constituant, regant atque
tueantur.
De huius porro remedii forma, id est, de politia, theologia non ita
multum disputat, inquiens cum suo Domino: Quis me constituit
iudicem?
nisi quod Decalogum ei, ut fontem et normam omnium
iurium ac constitutionum proponit, eique omnes politiae leges vult
esse conformes, et quod dicit, ut modo auditum est, politiarum
constitutionem et conservationem a Deo esse, ab eoque comprobari, et
magistratus esse ministros Dei, gestantes gladium, ut sint, iuxta
praescriptum sui Decalogi, honori bono operi, et terrori malo, cum in
omnibus aliis rebus, tum et in Religione sint hominibus ad bonum dati,
qui publicum, non privatum commodum spectent, quibus omnes
homines obedire velint, non solum propter vitandam externam
poenam, sed etiam propter conscientiam, et offensionem ipsius
creatoris, quodque probet et requirat hominum obedientiam erga rectas
iustasve politiarum leges et magistratus, probet etiam omnia utilia et
bona vel iusta vitae genera in politiis, quod unumquenque velit in sua
statione aut vocatione manere, et recte sese in eis gerentes, dicit sibi,
non hominibus servire. Vult etiam omnes leges ac ordines politicas ad
formam normamque Decalogi compositas, aut potius inde ut rivulos
quosdam deductas atque propagatas esse.
Aristoteles dicit, politicam scientiam esse omnium scientiarum
(520)
architectonicam, aut rectricem. At Deus vult suum Decalogum et
Euangelium esse supremam architectonicamque sapientiam omnium
scientiarum. Omnes in universum scientiae quantumvis eximiae, utiles
aut sublimes, theologiae famulari debent, sive sint scientiae liberales
aut illiberales, sive politicae, togatae, aut militares. Omnium enim
horum fines theologico illi, primarioque fini aut scopo servire debent.
Ideo enim magistratus pacem, ideo iurisperitus ius, ideo medicus
valetudinem, et aliae artes sermonem, victum et amictum nobis
prospiciunt, ut Deum ex sua doctrina agnoscere, eum colere, ac beati
felicesque eius munere fieri possimus. Unde apparet, quanta sit rei
indignitas, et quam non ferenda ordinis inversio, cum istae ignobiles
ancillae aut pedissequae, dominae suae, petulanter insultare et
imperitare conantur, ut Agar Sarae. Quare humilietur Agar sub manu
Dominae suae, iuxta omnipotentis Dei mandatum, aut si omnino
proteruire pergit, extrudatur una cum derisoribus filiis suis, ex Ecclesia
religioneque Dei.
1,2,3,4,5,6,7,8 10,11,12,13,14,15,16,17,18,19,...33
Powered by FlippingBook