Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 4

sunt) theorematibus. Quod si fuisset natura integra, ut initio est
condita, tam nobis lucerent ac fulgerent hae sententiae: Unus Deus est
colendus; Parentes sunt honorandi; Non est scortandum; Proximus non
est laedendus, quam illae: Bis quattuor sunt octo, aut totum est maius
qualibet sua parte.
In hac igitur tanta temporum longitudine, in tanta etiam summorum
ingeniorum copia atque solertia, in ista infinitorum librorum
numerositate, cum innumera et eximia praeclarissime ac eruditissime
inventa explicataque sint, duae tamen illae primariae causae summa
efficiens, et ultima finalis, seu Deus, et aeterna felicitas, inexplicatae,
immo et incognitae homini manserunt, mansissentque in aeternum,
nisi Deus denuo ingenti misericordia nobis, in tenebris ac umbra
mortis sedentibus, eas patefecisset exposuissetque, tum verbo, tum
Spiritu suo.
De causa igitur efficiente et finali ultima, sola theologia vere disserit.
Nam etiamsi aliquando philosophi, vel verae doctrinae sententiis in
orbem terrarum sparsis edocti, vel evidenti ordine causarum ad
primam aliquam omnipotentem deducti, vel etiam verisimili
divinatione ab optima imperii forma sub uno sapientissimo monarcha
persuasi, aliquid de uno Deo, eiusque providentia dixerunt, tamen id
ita inconstanter ac lubrice proposuerunt, ut mox, veluti fugientes
hostem, sese inde proripuerint. Unde facile apparet, eos nullam certam
ea de re sententiam habere. Quod satis vel solius Ciceronis libri De
natura deorum,
cum de aliis praeclarissimis philosophis, tum et de
ipsomet suo authore contestantur.
Sola igitur doctrina coelestis docet, quis sit verus Deus, nempe, quod
sit mens aeterna, sapiens, omnipotens, essentia una et personis trina.
Quae sit item eius voluntas, quod quando et quomodo totum mundum,
et hominem quaque conditione creaverit et liberaverit. Observandum
vero hic est, ut hoc obiter moneam, nos voce causa formalis nonnihil
crassius ac liberius uti, simul et materialem, ex quibus singulae res
constent, comprehendentes. Vocamus enim causam formalem,
quicquid quoquo modo ad depingendam aut exprimendam formam
statumque huius mundi, sive sit visibile, sive invisibile, faciat, ne quis
nos proprie angusteque hac voce uti putans, ut physici utuntur, a
veritate sententiaque nostra aberret.
(514)
De causa formali quoque mundi aliquid in ipsa creationis
descriptione doctrina coelestis dicit, dum omnes partes eius distribuit,
dumque singulis suam quandam vim existendi et agendi, suas
functiones a Deo inditas affirmat, ut coelo ac luminaribus, lucendi et
tempora distribuendi, item aquis ac terrae, producendi et alendi pisces,
arbores et herbas, et animalibus et animantibus suam speciem
propagandi, sic et aliis rebus suas vires.
Disserit et in eo theologia de causa formali, quod dicit, omnia mirifica
Dei providentia regi, foveri ac consenvari: Omne bonum a Deo
creaturis dari ac foveri. Et denique omnes in universum causas ab hac
vivificari, eiusque vi agere ac efficaces esse, sine quo, aut ab eo
destitutae, sint vel mortuae ac inanes, vel etiam noxiae. Quod quidem
philosophiae parum notum, aut etiam verisimile est.
1,2,3 5,6,7,8,9,10,11,12,13,14,...33
Powered by FlippingBook