Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 14

severissime arcere, et veluti proteruas quasdam capras flagris ab hoc
preciosissimo Domini vineto quam longissime abigere.
In hac vero dissertatione commodum nobis principium simul et
occasionem, aut etiam materiam, argumentumque disserendi
suppeditabit ille celebris Pauli aphorismus, aut etiam oraculum, de
humana et divina sapientia. 1. Cor. 1. nam quandoquidem mundus
Deum in eius sapientia per suam sapientiam non cognovit, visum est
Deo, per stultam praedicationem servare credentes.
Quae sententia humanae seu carnalis, et divinae spiritualisque
sapientiae collationem continet: quae omni christiano, praesertim
autem theologo, cum primis utilis, imo et pernecessaria est. In hac
enim materia summa christianae religionis vertitur, ut ea non cognita,
omnino male infeliciterque haec doctrina ac pietas tractetur.
Complectitur autem haec D. Pauli sententia, tria potissimum. Primum,
humanum genus non percipere, aut comprehendere ea quae Dei sunt,
eoque in aeternum perire. Secundo, Deum ipsum rationem ac
doctrinam novam reperisse, quam velit servare homines. Tertio, eam
ipsam doctrinae rationem videri hominibus prorsus ineptam et
inscitam. Iudaeis enim esse scandalum, Graecis autem stulticiam.
Comprehendit quidem hoc dictum, non tantum noticiam aut
agnitionem, sed et obedientiam seu iusticiam, quae sunt duae
principales nostri erga Deum muneris partes, et in quorum utroque
turpiter claudicamus ac deficimus. Verum nos nunc de sola scientia
dicemus.
De hisce igitur tribus ordine disseremus: videlicet, de humana
sapientia gravissime circa Deum eiusque religionem etiam non
considerata coelesti domina caecutiente: secundo, de nova ista Dei
doctrina, aut sapientia, quae postquam homo veritatis viam reperire ex
sese non quivit, ad
(526)
hospicium a Domino inventa dataque est, ut
sola veram salutis viam monstrat, denique quam multipliciter humana
ratio et sapientia huic ipsi novae Dei sapientiae aut doctrinae reclamet.
Dicam autem non studio vituperandi philosophiam, sed ut christianus,
et ut sacrae theologiae professor, et denique ut coram purae Christi
doctrinae studiosis hominibus, quibus nihil debet esse gratius quam sui
morbi magnitudinem, et coelestis illius medici opera beneficiaque
patefieri ac illustrari. Benigne ergo christianoque animo me a vobis
audiri peto ac obsecro.
Primum apostolus duas quasdam sapientias nominat, alteram Dei, qua
ille sese humano generi patefecerit, alteram hominis, qua Deum per
suam illam patefacientem se sapientiam agnoscere, et colere, eoque
luti luna solis radios excipiens frui deberet. De quibus prius ordine
dicemus, quo postea, quomodo illae ad sese invicem habeant, aut
respiciant, exponere possimus.
Affirmat ergo Paulus, Deum suam admirabilem ac plane ineffabilem
sapientiam ac potentiam nobis spectandam, cognoscendamque
proposuisse. Quod ille nimirum in creaturis suis fecit, ut primum in
ipsa mundi creatione, quae tum ex nihilo, tum subito, aut brevi certe
tempore, tum solo tantum verbo facta peractaque est. Deinde etiam in
inenarrabili ordine et proportione innumerarum et prorsus variarum
rerum, aut partium, quibus mundus constat, quaeque in eo continentur.
1...,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13 15,16,17,18,19,20,21,22,23,24,...33
Powered by FlippingBook