Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 17

Altius humanis exeruisse caput.
Nec hoc ipsum sola humana industria effectum est, sed singulari Dei
(529)
manductione aut praemonstratione, ut merito et leges et
pholosophia tota deorum immortalium inventum munusque esse
dicantur.
Verum, nec prima quidem illa integra solidaque hominis sapientia, Dei
sapientiam apprehendere, in eaque persistere potuit, sed ab hoste
callidissimo, ei maiorem adhuc quandam sapientiam insidiose
ostentante, et quasi eam inescante, in laqueos inducta, subversa vel
perversa est, nedum ut haec praesens eam apprehenderet, quae infinitis
partibus minor ac deterior est.
Ista quoque ipsa humana sapientia, cuius fontes et originem utcunque
modo delineavimus, quantacunque demum sibi esse videtur, et
quantumlibet sibi una cum suis possessoribus et professoribus placeat,
applaudat, ac palpet, non tamen percipit ea quae Dei sunt, nec ad illam
spiritualem aeternamque vitam pertingit, sed tantum hic in terris, in
rebus carnalibus caducisque tota occupatur, et ceu in lustro quodam
aut sterquilinio, coelo deiecta, brutorum instar, turpiter volutatur.
Enumerabimus autem, et veluti cursum tantum perstringemus, quae
nam sint ea divina aut spiritualia, quae corruptae huius naturae
sapientia non percipiat, quantumvis innumeris plane divinae
praesentiae, sapientiae, ac omnipotentiae experimentis, veluti
quibusdam solis ipsius radiis circumfulgeatur.
Primum ignorat mens humana, ac ne admonita quidem, et rationibus,
operibus et perpetuis beneficiis Dei convicta, certo potest statuere, esse
unum, verum, viventem, ac omnipotentem Deum, multo minus novit,
qualis nam sit ille Deus, quot in eo personae, quae illarum personarum
inter sese ratio, etc.
Licet enim aliquando philosophi aliqua praeclara dicta de Deo
inciderint, partim a patribus accepta, partim ab ipsa evidenti
experientia eis veluti obtrusa, tamen eas, perinde ut gallus ille
Aesopicus gemmas, negligunt, vel etiam mox inde ita veluti praecipiti
fuga sese proripuerunt, et ad impia somnia plurium deorum et
idolorum proripuerunt, ac si subito violentissima aliqua machina hinc
ex nostro aspectu abrepti, et alio quam longissime maximo impetu
contorti proiectique fuissent.
Satis id praeter communem experientiam, vel unus Cicero confirmare
potest, qui gravissime queritur, quod in tam necessaria re, tanta sit
inter summos et doctissimos dissensio, quodque etiam summi ac
celeberrimi philosophi, Socrates, Pythagoras, Xenophanes,
Parmenides, Empedocles, Protagoras, Democritus, Simonides, Plato,
Aristoteles, Zeno et Theophrastus, aliique in una de Deo sententia
constanter
(530)
non persistant, sed modo hoc, modo aliud de diis
sentiant, et doceant. Ac enumeratis eorum sententiis, tandem ipse
exclamat: Se non philosophorum iuducia, sed delirantium somnia
recensuisse. Quod peccatum et ipsemet aliorum reprehensor Cicero,
multipliciter admisit, eoque optimo iure a Lactantio, libro Institutiones
primo et secundo flagellatur. Eademque de causa Augustinus
Senecam, in libro de Civitate Dei sexto, obiurgat, cuius verba sunt
haec.
1...,7,8,9,10,11,12,13,14,15,16 18,19,20,21,22,23,24,25,26,27,...33
Powered by FlippingBook