Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 19

nequeat, sed certum principium, medium ac finem omnino concipere
velit.
Quod si qui etiam vel philosophi vel poetae, de principio mundi, ex
veteri traditione aliquid adhuc retinuerunt, mussitaruntque, tamen eam
opinionem ita fabulis ac erroribus involverunt ac deformarunt, sicut
Plato in Athlantico suo facit, ut nihil plane sinceri retinuerint.
Quarto, de providentia, an Deo res humanae curae cordique sint, an
vero omnia casu ferantur, vehementer humana ratio ambigit,
praesertim in rebus tristibus ac difficilibus, ubi vel maxime Dei ope
indigeret, hacque praesentiae ac providentiae Dei noticia recte uti
deberet, vel etiam horrendas blasphemias erumpit.
Nec pugnat hic nobiscum Paulus Rom. 1. qui dicit quidem, Deum se
nobis tot admirabilibus creationis suae operibus patefecisse, indeque
eius invisibilia sciri ac pervideri posse. Aliud enim est, ut praeclare
distinguunt eruditi, rem per sese scibilem conspicuamque esse, aliud,
nobis esse perspicuam. Plerunque enim nos ad res natura notas et
perspicuas caecutire, et in incertis, fluxis ac lubricis experientia
quadam maiorem noticiam ac dexteritatem agendi (ut empirici
quidam) habere solemus. Quare idem apostolus, patefactionem istam
Dei Act. 14. et 17. declarans, dicit: Deum quidem nobis coram
praesentemque esse, et nobis sese tot ingentibus et quotidianis
beneficiis ultro quasi palpandum exhibere aut obtrudere, nosque in eo
esse, vivere, ac moveri, sed tamen illum nihilosecius nobis manere
ignotum Deum, non sua, sed nostra culpa, ut divus Paulus eodem ad
Romanos loco affirmat, asserens omnes homines, in tanta luce
patefactionis divinae, nihilo minus in suis cogitationibus
(532)
evanuisse, et suum non intelligens cor etiam magis obtenebrasse.
Quod si quid aliqui etiam quasi inviti providentiae animadverterunt, id
ipsum nihilominus nescio brutae caecae naturae tribuunt, quae non
curet, probet aut improbet vitam moresque nostros, multoque minus
nos in calamitatibus haerentes, eiusque opem implorantes respiciat, aut
peccantes puniat. Atque hoc quidem praegrande sacrilegium est,
usitatissimum sapientibus ac philosophis, ut mirabilia Dei opera
plerunque authori derogata, nescio cui vetulae seu materculae, quam
naturam vocant, et secundis causis, quacunque verisimilitudine et
divinatione queunt, adscribant, quas si non reperiunt, ad duos illos
caecos et mutos Deos, casum ac fortunam, confugiunt.
Dictitabat olim quidam philosophus, Harpalum, hominem sceleratum,
ac nihilominus felicem, vivum testimonium contra deos dicere. Ita
profecto est: cum videmus malis quidem bene, et contra bonis male
esse, multosque, in optimis causis succumbere, omnis prius concepta
providentiae opinio mox nobis animo excutitur, ut de semetipso simili
paralogismo ac errore concusso David propheta Dei eximius, Psal. 73.
graviter testatur, et conqueritur. Ideo cum videt philosophia bonis
quidem male, contra vero improbis bene esse, laborat et sudat multum,
dum conatur cum virtute praemia ac felicitatem coniungere. Hinc illae
disputationes: An sufficiat virtus ad beatitudinem. Tam mors, morbi et
aliae calamitates vere mala sint. An Socrates, Aristides, Palamedes, et
alii virtute praestantes fuerint felices, cum sint tristissimis
1...,9,10,11,12,13,14,15,16,17,18 20,21,22,23,24,25,26,27,28,29,...33
Powered by FlippingBook