Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 29

factum est, ut hominis vita ac materia perinde sit fluxibilis et
inconstans, sicut brutorum, herbarum, aut fructuum. Nec enim satis
est, tantum respicere ad elementa, ex quibus homo compositus sit, cum
et homines initio fuerint longaevissimi, ac nostris istis perpetuis
molestiis morbisque carentes, et nunc sint adhuc multa animalia
vivacissima. Quin et quotidie videmus concrescere lapides ac metalla,
non aliunde quam ex elementis, in eam soliditatem ac firmitatem, ut in
totam aeternitatem durare posse videantur. Non ergo satis est
confugere ad illud parum firmum principium, quod omnia ex
elementis concreta, sint interitui mutationibusque obnoxia. Potuit enim
Deus et hominem ita creare, ut non tantum mille annos, sicut patres,
sed et innumeros viveret. Nimirum ille qui omnia ex nihilo fecit, ille
etiam ex elementari materia aedificium interitu carens quale vult
struere potuit. Quin nec hoc quidem certe statuere philosophia potest,
an mors res bona aut mala sit. Unde contra omnem sensum naturae
multi philosophi mortem laudarunt. Quare sola theologia veram ac
primariam causam mortis ac morborum vere monstrat. Sicut etiam
docet, unde nam sit immortalitas petenda.
Quam parvi faciat, vel potius etiam ignoret ratio ac philosophia
primam causam, inde apparet, quod tum constitutiones suarum
(544)
politiarum, tum et historias bellorum ac pacis ita describit, ut quae
tantum in solis secundis causis pendeat, omniaque in eis sita esse
somniet, sibique persuadeat nullam ferme penitus Dei rationem
habens. Hinc etiam est, quod caeca nostra ratio omnes mirabiles
eventus ad secundas causas deducere ac naturae tribuere conatur.
Quod cum efficere nequit, et in aliquo haesitat, tum vero id caecae ac
inconstanti cuidam deae fortunae, aut etiam casui adscribere non
dubitat. Sicut Satyricus recte inquit:
Sed te. Nos fortuna deam facimus, coeloque locamus.
Sic stulta ratio omnes alias causas potius, quam primam, quaerere et
adorare conatur.
Nec haec eo dico, quasi nihil plane conferre possit erudita noticia
consideratioque rerum, a Deo mirifica sapientia, ingentique potentia ac
bonitate creatarum, ad ipsius authoris cognitionem. Dixi enim supra, et
in alio libro, de Pauli sententia, creaturas quidem nobis Deum ante
oculos pingere, ac veluti coram palpandum exhibere, sed nostri non
intelligentis cordis, ut id Paulus vocat, culpa fieri, ut in cogitationibus
nostris evanescamus, verusque Deus sit, maneatque nobis ignotus
Deus.
Si homo in prima illa feliceque integritate permansisset, omnino eius
creaturam consideratio aut philosophia non ita multum diversa fuisset
a theologia. Nunquam enim ille ullam creaturam considerasset, eave
usus fuisset, quin semper eius authorem aut artificem una admiratus
fuisse, et cernuus adorasset.
Nunc vero postquam ratio nostra adeo foede corrupta, distorta ac
depravata est, ut ratiocinando non ad veritatem coelestem ascendamus,
sed in errorum potius barathrum praecipetemur, solum dilectum Dei
filium, ac eius verbum in rebus divinis, repressa ratione, et clausis (ut
dicitur) oculis sedulo audiamus, ac religiose sequamur, ut unicum
1...,19,20,21,22,23,24,25,26,27,28 30,31,32,33
Powered by FlippingBook