Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 32

conantur, cum sit unicus tantum sol Dei filius, Dominus noster Iesus
Christus, de cuius plenitudine omnes, siquidem aliquid habere
volumus, omissis damnatisque istis adulterinis pateliis accipere
necesse habemus. Alioqui tenebrae natura sumus, et in aeternum
erimus, ac permanebimus.
Altera meae huius orationis causa est, ut monstratis, ac nonnihil
explicatis ingentibus opibus unici dicti Pauli, qualis et quantus sit totus
eius reliquus thesaurus, omnibus expendendum proponerem,
iuventutemque ea ratione ad Paulinae theologiae studium invitarem.
Cognoscite hinc etiam trium praecipuarum, spiritualiumque
monarchiarum, quae iam in mundo sunt, discrimen. Primum enim
regnum ita Deus condidit, ut sicut ipse sapiens, bonus ac omnipotens
est, ita omnia sapientissime condita, distributa, perfecta, exornataque
essent, et ubique in tota rerum natura sapientiae, bonitatis, ac
omnipotentiae eius admirabile lumen resplenderet. Idem quoque suae
sapientiae igniculum aliquem etiam homini indidit, dum scilicet eum
sua admirabili imagine exornavit, et illustravit. Ea igitur homini donata
sapientia, aut imagine, voluit tunc Deus se per suam sapientiam in toto
mundo relucentem agnosci, apprehendi, et coli.
Sed satan, erecto suo regno, captivatoque homine, radium divinae
sapientiae aut imaginis in homine existentem, non tantum obscuravit,
sed etiam ita corrupit, distortumque ac perversum effecit, ut (sicut
Paulus inquit) eius non intelligens cor in suis cogitationibus et
veritatis accuratis inquisitionibus in extremas tandem vanitates
erumperet, et in foedissimos errores hominem immergeret.
Verum Deus misertus humani generis, volensque suum regnum
instaurare, non amplius per admirabilem illam sapientiam id tentavit,
sed per novam quandam, et mundo et satanae stultam rationem aut
doctrinam. Hinc igitur exoritur perpetuum certamen et
aspoudios
polemos
inter regnum Christi et satanae, non tantum in diversis
hominibus, piis et impiis, sed etiam in uno eodemque pio, dum caro
concupiscit contra spiritum, et vicissim spiritus contra carnem.
Perpetuum sane est inter istos duos Adamos certamen, acerrimaque
disceptatio, in uno hoc misero homuncione. Plerunque in rebus
difficilibus ac dubiis, sive noticias sive actiones attingentibus, quae
spiritui novoque homini verbum Dei sequenti probantur, ea rationi
improbantur, uterque in suam quandam viam, studia ac vitam, totum
hominem veluti captivum abripere conatur, non aliter ac cum duo equi
aut boves in uno iugo existentes ita inter sese tristi
zygomahia
dissident, ut alter antrorsum,
(548)
alter vero retrorsum currum
pertrahere conetur. Quam civilis belli (ut hoc malum Augustinus
vocat) faciem rationemve Paulus Rom. 7. et Gal. 5. prolixius in
semetipso describit.
In hac igitur longe tristissima
zygomahia
ne patiamur vincere ac
regnare veterem nostrum Adamum, quo post satanam nullus est
atrocior ac perniciosior nobis hostis, quantumvis mirificam quandam
erga nos benevolentiam simulet, omniaque tantum nostri causa
cogitare, agere et conari, videri cupiat.
Deponamus ergo, mortificemus, ac circumcidamus carnis aut veteris
nostri Adami, seu rationis ac liberi arbitrii sapientiam, renovemur
1...,22,23,24,25,26,27,28,29,30,31 33
Powered by FlippingBook