Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 26

Christi in nos imputatione sola, praemium vero seu felicitatem reipsa a
Deo transscriptam esse.
Imponit igitur nobis, intricat et proturbat hic philosophia ac humana
ratio multa horribiliter quidem et tamen insidiose, etiam cum eam
longissime abesse, et veluti flagris abactam esse ipsemet doctor aut
scriptor, de hisce rebus agens et meditans, arbitratur. Mille ergo
quotidie diverticula errorum, extra veram salutaremque iusticiae ac
salutis viam
(540)
quoquo modo admixtis bonis operibus reperiuntur,
adeo vera doctrina in hoc articulo humanae menti cogitationibusque
displicet ac sordet, eaque semper aliquid suo palato sapidius quaerit, et
sibimet coquit.
8. In effectione etiam virtutis rectarumque actionum, philosophia
contemnit Ecclesiae doctrinam, quae coelitus a Deo per et propter
Christum deducit Spiritum sanctum, efficaciter tum verbo tum
sacramentis Dei corda nostra purgantem, et ad bona opera omnemque
virtutem refingentem. Ad suam enim illa bonorum habituum
extructionem, et ex natura idonea, doctrina sana, crebris rectisque
actionibus, tanquam ad unicum omnis virtutis iusticiaeque fontem,
neglectis contemptisque aliis omnibus, ingenti studio festinans
properat. Tota enim ista cordis humani per Spiritum sanctum
regeneratio, refictio aut, refusio, vel etiam (ut scriptura loquitur)
excisio cordis lapidei, et conditio novi, est homini ac rationi peregrinae
obscura et absurda. Quod vel Nicodemi exemplum et sermo plane
testatur.
9. Sicut autem ex crebris rectisque actionibus bonos habitus ac virtutes
philosophia (sua quidem opinione) eduxit, ita porro veram felicitatem
ex praeclaris factis ac virtutibus, nihil plane de eventu desperans,
producere omnino conatur, nec putat causam ullam esse, cur bona
opera facienda sint, aut ullum omnino virtutum studium suscipiendum,
si per ea beati ac felices non efficiamur. Hinc tot errores variorum
seductorum, quorum alii aliter etiam in Ecclesia vera felicitatem ad
bona opera alligare, ad eamque illa esse necessaria, omnibus
persuadere conantur, nec hanc sine illis, aut absque causa sine qua
non, consistere posse volunt ac contendunt.
Quoniam enim, verbo Spirituque Dei victi ac convicti et quodam
piorum consensu absterriti, non audent, uti quidem ratio eorum
philosophiaque cuperet, totam iusticiam ac salutem virtuti operibusque
tribuere, veluti secunda quadam navigatione id agunt, ut saltem in
aliqua eius parte sua somnia haerere, et quoquo modo bona opera
admiscere iusticiae ac saluti nostrae per solum Christum partae queant.
Quo effecto, vel hoc ipsum modicum pharisaici fermenti paulatim
totam massam inficit. Quod admodum crebro, pleneque ac prolixe
Lutherus p.m. in suis scriptis, praesertim autem in luculentissimo
commentario ad Galatas, explicat ac inculcat.
10. Quae vero dicuntur de peccato remanente sanctis, eorumque
perpetua imbecillitate, imo et de lucta inter carnem et spiritum, novum
ac veterem hominem, in uno hoc iam ad meliorem frugem converso
homine, deque perpetua peccatorum condonatione, philosophia ac
ratio ut
(541)
vanissimum commentum ridet. Inde enim est, quod
pontificii negant ea vere esse peccata, quae tanquam languor quidam,
1...,16,17,18,19,20,21,22,23,24,25 27,28,29,30,31,32,33
Powered by FlippingBook