Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 18

Sed si verum attendamus, deteriora sunt templa ubi haec aguntur,
quam theatra ubi finguntur. Unde in his sacris civilis theologiae has
partes potius elegit Seneca sapienti, ut eas in animi religione non
habeat, sed in actibus fingat. Ait enim: Quae omnia sapiens servabit,
tanquam legibus iussa, non tanquam diis grata. Et paulo post: Ouid
quod et matrimonia, inquit Seneca, iungimus, et ne pie quidem,
fratrum scilicet et sororum? Bellonam Marti collocamus, Vulcano
Venerem, Neptuno Salaciam, quosdam tamen coelibes relinquimus,
quasi conditio defecerit, praesertim cum quaedam viduae sint, ut
Populonia, vel Fulgora, et diva Rumina, quibus miror petitorem
defuisse. Omnem istam ignobilem deorum turbam, quam longo aevo
longa superstitio congessit, sic (inquit) adorabimus, ut meminerimus
cultum eius magis ad morem quam ad rem pertinere.
Nec leges ergo illae, nec mos, in civili theologia id instituerunt, quod
diis gratum esset, vel ad rem pertineret, sed Seneca, quem philosophi
quasi liberum fecerunt, tamen, quia illustris populi romani senator erat,
colebat quod reprehendebat, agebat quod arguebat, quod culpabat
adorabat, quia videlicet magnum aliquid eum philosophia docuerat, ne
superstitiosus esset in mundo, sed propter leges civium moresque
hominum non quidem ageret fingentem scenicum in theatro, sed
imitaretur in templo, eo damnabilius, quod illa quae mendaciter
agebat, sic ageret, ut eum populus veraciter agere existimaret.
Scenicus autem ludendo potius delectaret, quam fallendo deciperet.
Hactenus Augustinus. Idem quoque Seneca paulo post acerbe
Iudaeorum sabbata ac sacramenta insectatur, adeo omnis humanae
rationis sagacitas ac sapientia in Dei cognitione caeca, distorta, amens,
impiaque exsistit.
Deinde ignorat ista sapientia, seu humana ratio, voluntatem Dei, non
tantum euangelicam, sed etiam legalem. Volvunt quidem aliquando
philosophi animo et lingua praeclaras aliquas sententias de iusticia ac
moribus, quas etiam experientia vitae huius utiles necessariasque esse
animadverterunt, vel ab aliis, atque adeo etiam ex ipsa sacrarum
literarum doctrina perceperunt. Sed neque Deum authorem vitae, nec
legislatorem in eis expendendis respiciunt, nec firmiter illae pectori
(531)
humano inhaerent, sed facilime falsis opinionibus extinguuntur,
nec demum ullos gratos fructus pariunt.
Tertio, dubitat omnino fluctuans incerta hominum mens, an mundus sit
certo tempore conditus, et aliquo tempore ab hoc suo motu, aut rerum
fluxu desiturus. Aristoteles quidem, citra omnem controversiam
philosophorum omnium princeps, statuit, mundum ab aeterno fuisse,
eiusque se habere sententiae certas demonstrationes non dubitat, quia
scilicet nec prima perfectissimaque causa ociosa esse, nec quicquam
ex nihilo fieri queat.
Eum plerique philosophi sequuntur, quod satis Proclus in Timaeo
ostendit. Simplicius, eius primarius commentator, habet celebrem
admodum de ea re sententiam. Dicit enim, vetustissimos quidem
philosophos, qui theologi simul fuerint, tradidisse, mundum certo
tempore esse a Deo creatum. Sed eam illorum opinionem procul dubio
inde esse ortam, quia mens humana aeternitatem animo concipere
1...,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17 19,20,21,22,23,24,25,26,27,28,...33
Powered by FlippingBook