Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 12

secuta est, in secunda monarchia, seu in regno satanae, quaque
satanam ac eius regnum repraesentat, eique subiectus est et servit, seu
de imagine satanae, homini insculpta.
Disserit item plene de ea quam habere deberet, quamque iam denuo
sit recepturus. Monstrat et modum et media, per quae ad hanc novam
felicioremque formam aut imaginem sit rediturus, et totum denique
hoc
(523)
novum spiritualeque regnum Christi et sanati hominis, quod
est tertia Monarchia, accurate depingit.
Quin et quartam monarchiam describit, quae iam olim quidem per
prophetas et apostolos est praedicta, et demum hisce in postremis
temporibus ignenti Dei beneficio patefacta, ac verbo Dei labefactata
est, ex qua summo ardore Spiritus Dei omnes evocat. Dum enim eam
miseri caecique mortales pro regno Christi habuerunt, cavere sibi ab ea
non potuerunt. Nunc vero, perspecta eius horribili impietate et letifera
pernicie, merito sibi omnes ab ea cavere deberent, et, si vellent,
possent.
Constat igitur et huius spiritualis mundi forma ex tribus formis, inter
sese quasi confusis atque commixtis, quae diligenter sunt pio homini
in docendo et praxi distinguendae. Est enim haec forma confusa ex
bono originali, quod est initio conditum a Deo valde bonum aut
eximum, cuius quidem in spirituali forma nulla mica remanserit post
ruinam, nisi quod ipsa anima, totusque homo salvandus, sed
horribiliter transformatus adhuc superest, et quaedam admodum
lubricae noticiae ac studium honestatis in secunda tabula, idque sine
Deo.
Deinde ex ingenti mole mali, quae orta est ex lapsu aut ruina hominis,
seu ex regno ac imagine satanae, quae est ingens chaos, partim malum
poenae, partim malum culpae continens. De quibus non est hic locus
disserendi, et in theologia plene tractantur.
Postremo constat haec forma spiritualis mundi etiam ex remediis, quae
sunt praecipue, ipse mediator, eius meritum gubernati et intercessio,
doctrina et spiritus. Hanc totam formam, et hasce quattuor monarchias
ignorat philosophia. Quomodo igitur aliquid de Deo, aut salute
hominis utiliter dicere aut docere posset?
Rectissime igitur dici posset, ipsam quidem essentiam aut vitam
nostram, ex primo seu Dei regno nobis esse. Morbum vero aut omnis
generis mala ex secundo, seu satanae: Omnia enim mala ex regno
satanae oriuntur. Et denique tantorum malorum remedia ex regno
Christi esse.
Pertinent quidem terrena remedia ad primum regnum, propterea quod
et sumuntur ex illis superstitibus creationis bonis, et humanae rationis,
quae ex creata natura superest, sapientia acumineque tractantur. Sed
tamen, cum Deus ovilla pelle nostros primos parentes texerit, satis
indicavit, eos etiam communem istam vitam, eiusque adminicula
beneficio ac intercessione Agni Dei, aliquando mirabili ratione peccata
mundi ablaturi, retinere, et quod si non ob hanc causam, et ad hunc
finem genus humanum servaretur, ut inde sibi filius haereditatem
colligeret, iam tum eos fuisse citra omnem dilationem in aeternum
exitium praecipitandos. Verum de quattuor monarchiis alibi dictum
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11 13,14,15,16,17,18,19,20,21,22,...33
Powered by FlippingBook