Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 13

est, et forte in
(524)
separato libello dicetur: Sicut et de philosophiae
ac rationis hallucinationibus paulo post.
De finali causa mundi, et praesertim hominis, disserit itidem theologia
sola. Nam omnis humana sapientia eam et ignorat, et negligit. Aut, si
quando etiam de hac causa aliquid cogitat aut disputat, tamen in hac
mortali vita summum hominis bonum ut caecus palpando quaerit, et
plerunque a vero fine ad falsos aberrat. Quin potius neque verum
finem, id est, aeternam salutem, neque viam ad eum, id est, quomodo
in aeternam vitam ingredi possimus novit. Quod abunde
philosophorum libri de definibus bonorum aut felicitate hominis
indicant.
Finalis igitur causa mundi est, hominis utilitas, felicitas, et gloria Dei.
Ad hunc quidem finem initio mundus est conditus in regno Dei, sed
satan destruens regnum Dei, ea omnia invertit, ut abusui foedissimo,
ac (ut Paulus inquit) vanitati rerum natura subiecta sit, utque Deus per
ea contumelia afficiatur, ac praesertim per ipsum possessorem mundi
hominem, et denique, ut homo in aeternum exitium immergatur.
Verum filius Dei instaurans hominem, et Deo reconcilians ac
coniungens omnia
anakaifalon
denuo omnia ad verum finem
usumque, ad quem sunt condita, id est, ad gloriam Dei et hominis
aeternam beatitudinem revocat, eoque omnia in bonum piis cooperari
faciens dirigit. Ut Domini nomen deinceps per nos sanctificetur, eius
regnum ad nos redeat, et voluntas fiat, sicut in coelo fit. De qua finali
causa, deque iis quae ad eam tendunt aut ducunt, plene ac ex professo
divinitus patefacta doctrina, aut verbum Dei disserit, ut gnaris
doctrinae christianae notum est.
Haec de metis ac finibus scientiarum sacrarum ac prophanarum dicere
ob eas causas volui, quas mox initio recensui. Quam disputationem
credo aliquid profuturam, ad agnoscendam immensam humanae
corruptionis in summis rebus caecitatem, et Dei, nos in tenebris et
umbra mortis sedentes, sua luce illuminantis, immensam benignitatem
ac beneficium.
Memorabilis vero est in hac parte, Lutheri piae memoriae disputatio
super Gen. 3. et Psal. 127. ubi prolixe monstrat, omnem humanam
sapientiam versari tantum circa materialem et formalem causam rerum
humanarum, ac mundi, primam vero efficientem et ultimam finalem
plane ignorare. Quam tractationem leget ibi, qui volet.
(525)
DE CAECITATE PHILOSOPHIAE
ET RATIONIS, IN REBUS DIVINIS AUT SPIRITUALIBUS
Constitutis porro terminis humanae ac divinae sapientiae aut doctrinae,
quousque unaquaeque se extendat quoniam humana audacia sese intra
suas metas non continet, nunc et illud monstremus, quam multipliciter
foedeque omnis humana sapientia ac ratio hallucinetur, si in terminos
possessionesque coelestis doctrinae transeat, ibique (ut non raro solet)
suum ingenium, argutiam, industriamque experiatur ac ostentet. Unde
simul apparebit, quam sit necesse humanam rationem aut
philosophiam a possessionibus bonisque coelestis doctrinae
1...,3,4,5,6,7,8,9,10,11,12 14,15,16,17,18,19,20,21,22,23,...33
Powered by FlippingBook