Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 3

eis sunt, sive naturalia sive artificialia, et denique homo, omnium
possessor ac fruitor.
Coelum contemplatur astronomia et astrologia, terram et aquas,
(512)
quoad externam figuram attinet, describit cosmographia et geographia.
Elementa, et inde confecta, eorumque varias effectiones et qualitates,
in genere declarat physica, sed in specie, ea quidem sunt in aere
meteorologia, ea vero, quae in aqua et terra sunt simplicia ac naturalia,
medicina cum suis pedissequis. De artificialibus ac voluntariis suae
sunt artes, quae praecipiant.
Ultimum et summum humanarum scientiarum obiectum est homo, qui
potissimum tripliciter consideratur: secundum vitam physicam,
civilem, et theologicam aut divinam.
Primum, quatenus vivit hanc naturalem vitam, communem cum brutis,
de ea eique utilibus aut noxiis medicina, et multae illiberales quoque
artes disserunt atque agunt.
Secundo, quatenus vero vivit vitam civilem, et consideratur ratione
magistratus sui, et communis societatis seu proximi (de qua vita in
genere philosophia moralis, docens de politia, legibus et moribus) in
specie ius agit. Totius tamen moralis philosophiae fundamentum est
Decalogus, quem philosophia ac ius in quibusdam partibus, praesertim
quod ad secundam tabulam attinet, latius explicat, et ad circumstantias
applicat.
Tertio, vita hominis divina aut spiritualis est, qua se erga Deum recte
aut minus gerit, de qua proprie theologia disserit.
Denique quia homo sermonis proponendi et accipiendi, sensaque sua
aliis communicandi facultatem et usum habet, quae facultas omnium
trium vitae hominis generum, praesertim autem posteriorum duorum
commune instrumentum est, de hac eius facultate, deque tota ratione
disserendi agit gramatica, dialectica et rhetorica.
Porro, quia omnia fecit Deus in numero, pondere ac mensura, nec
quicquam homo sine omni horum ratione aut respectu nosse, eove
recte uti potest, ideo arithmetica et geometria accedit, quae omnia tum
numerat, tum metitur, tum eorum ordinem considerat per omnes
materias ac artes.
De hisce igitur, quae dixi, agit, disserit ac disputat philosophia, seu
universa hominis sapientia, nec extra hosce limites, ob corruptionem
ac veluti caecitatem humani intellectus, cum aliquo fructu evagari
potest. Tametsi et in hisce crebro gravissimeque hallucinetur et
impingat ob inscitiam primae ac ultimae causae, ex quibus necessario
et harum rerum natura cognitioque dependet.
Dictu vero mirum est, quod in hisce ipsis rebus ac scientiis, quanto
quaeque Deo quasi vicinior est, praestantior ac homini utilior, tanto
magis in ea ob corruptionem nostram caecutiamus, tantoque incertior
esse videatur, qualis in primis est philosophia moralis, ac eius propago
ius.
(513)
Secundum locum incertitudinis ac instabilitatis obtinet
medicina.
Ultimo, quae remotissimae scientiae a Deo ac summa hominis utilitate
videntur esse, nempe arithmetica et geometria, eae sunt omnium
certissimae in suis multiplicibus ac praeclaris quidem illis, sed non
adeo extreme homini necessariis (ut aliarum scientiarum materiae
1,2 4,5,6,7,8,9,10,11,12,13,...33
Powered by FlippingBook