Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 8

animalibus, monstravit Noacho patri inventionem ac usum vini et
carnium, et procul dubio aliis alia,
(518)
quae in sacris literis non
recensentur. Ideo mox initio in Genesi varii excellentes artifices,
utiliumque per se rerum repertores nominantur. Alius enim ferri usum,
alius aedificia, alius musicam, et alia reperisse commemoratur.
Ille igitur est, qui singulari beneficio omnibus temporibus excitavit
viros ingeniosos ac industrios, qui varias artes liberales et illiberales,
misero huic hominum generi, et etiam brutis homini servientibus
utiles, repererunt, aut saltem excoluerunt, quos postea stulta ac vero
Deo ingrata ethnicorum posteritas inter deos retulit.
Est vero humanum ingenium, quantumvis corruptum adhuc, ad haec
invenienda, perdiscenda, excolenda et tractanda valde ideoneum. Quin
et sine omni humana industria saepe mirabili occasione Deus
hominibus varia medicamenta, et aliarum difficultatum remedia ut
historiae testantur commonstravit, ut (exempli gratia) hoc tempore
artem impressoriam ad Euangelii religionisque suae propagationem, et
Galeni pater somnio divinitus praemonitus est, uti filium ad
medicinam applicaret.
Sunt vero etiam ista ipsa remedia ex priore aut creationis bono. Nam et
sumuntur ipsae res ex superstitibus creaturis et humana industria
ingenioque, aut aliquatenus reperiuntur, aut certe administrantur, non
tamen sine Deo, sine quo nihil vigens, vegetum aut efficax est.
Omnes igitur utiles artes liberales ac illiberales sunt veluti medici
quidam humanarum difficultatum, varia eis remedia praeparantes ac
porrigentes, quas ideo sapientes ethnici bonorum fontes nominant. Seu
sunt verius (si nostrae naturae imbecillitatem expendere volumus)
veluti reconcinnatores quidam, laceros calceos aut vestes, nempe hoc
nostrum corpus ac vitam, sarcientes et instaurantes, ut pater Cyri de
medicis pronunciat nequaquam novas facientes. Id vero ipsum tantum
in inferioribus malis aut morbis faciunt. Nam summa mala, peccatum
aut iniusticia, ira Dei, tyrannis satanae, mors et infernus manent,
miserorumque hominum cervicibus atque exitio perpetuo incumbunt,
nequicquam omni humana industria ac vi contra sudante aut satagente.
Inter omnia autem haec humana remedia superiorem locum, ob
nobilitatem et difficultatem, tenent scientiae ac artes liberales. Inter
quas politica ac ius vel praecipua est, monstratque rectam rationem
congregandi, ac in unum quoddam corpus redigendi, atque regendi
coetus hominum, per coniugia, domos, pagos, civitates, provincias,
regna et leges, ita ut consociati coniunctique homines sint sibi invicem
solatio et auxilio, certa quadam ratione ac conditione sese invicem
sedulo sublevantes.
Hanc artem qui invenit, fuit (teste Aristotele) maximorum bonorum
(519)
humano generi author. Sed est nimirum Deus ipse author omnis
boni, qui constituit regna et civitates, ut Daniel dicit, quique homines
idoneos, tanquam singulares quosdam suos ministros, exicitat ad
ferendas leges constituendas regendasque politias ac regna, et ad eas
etiam armis, contra iniustam hostilemque vim, protegendas atque
conservandas, quos, ut ipsemet in Esaia testatur, manu, ut pueros,
apprehensos ducit, omniaque difficilia reddit facilia, et invia efficit
plana, aspirat animum et vires, dat consilium atque robur felicemque
1,2,3,4,5,6,7 9,10,11,12,13,14,15,16,17,18,...33
Powered by FlippingBook