Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 7

Deus condidit hominem, non tantum ut sit, seu ipsam essentiam
habeat, sed etiam ut beate feliciterque vivat. Est igitur quasi duplex
forma mundi: altera ad esse, altera ad bene esse pertinens. Quarum
posteriorem quidem vocemus, docendi gratia. Spiritualem: priorem
vero corporalem. Hanc spiritualem formam, seu ad bene esse
pertinentem, in ruina hominis plane amisimus, et per eam contrariam
formam, id est male esse, extremamve infelicitatem nacti sumus: Ut,
licet hanc qualemcunque corporis vitam adhuc utcunque retineamus,
amissa tamen vere beata vita, infelicissimam hanc nunc perpeti ac
tolerare cogamur, et in poenam tantum nostram vivamus
existimemurque beatiores longe futuri, si nati nunquam fuissemus.
(517)
Hoc vero male esse, seu poena, non tantum ad aeternam animae
infelicitatem pertinet, sed etiam huius vitae, quae adeo variis
calamitatibus ac miseriis inde premitur, ut ne vivere quidem in hac
vita, nisi nova remedia fuissent reperta, possemus.
Cum igitur duae sint formae vitae hominis, sunt etiam duplicia in eis
mala: In illa corporali quidem, quae solum esse, existentiamve hominis
continet, multo minora, quam in spirituali, ubi pro summa aeternaque
felicitate, extrema infelicitas est consequuta.
Duplicibus porro hisce malis, corporalibus et spiritualibus, duplicia
etiam remedia Deus ordinavit, maiora et minora, spiritualia et
corporalia, de quibus mox distincte dicemus.
Fecit etiam beneficus ille Pater, quasi officinas quasdam aut pharmo
copolia horum remediorum, quae sunt tres hirerarchiae: prima, domus
aut oeconomia; secunda, civitas seu politia; tertia, Ecclesia seu vera
religio. In prima hierarchia, nanciscimur ipsum esse; in eadem, et
secunda, assequimur varia remedia, ut possimus esse, seu hanc
miseram vitam essentiamve variis adminiculis atque remediis adiuti
tolerare, utcunque tueri ac fovere. Qualia haec sint remedia, mox
clarius exponemus. Ex ultima hierarchia, id est, Ecclesia aut religione,
contra vera ac summa mala, id est, pecatum seu iniusticiam, iram Dei,
satanam et mortem, remedia nos ad aeternam vitam sanantia aut
vivificantia feliciter petimus.
Duo sunt etiam, ut crasse distinguamus, horum remediorum authores.
Priorum ac minorum est inventrix ratio, liberum arbitrium, seu humana
experientia ac industria, non tamen sine monstratore Deo, qui per
hominis superstites vires haec bona seu remedia reperit atque excoluit.
Posterioris vero seu spiritualis remedii solus Deus, sine omni nostra
opera, author, monstrator et largitor est, cum homo nec morbum
quidem ullatenus persentisceret, nedum remedium scire aut intelligere
ulla sua sapientia posset. Dicamus igitur primum de minoribus, seu
corporeis remediis.
Huius novi boni, licet ab hominibus inventum videatur, est etiam Deus
author, qui volens hanc speciem humani generis conservare, ut inde
sibi Ecclesiam misso Filio instauratore, eiusque doctoribus colligeret,
varia remedia ei monstravit, quibus adhibitis vitam hanc utcunque
toleraret, nec totum genus humanum penitus ex hoc mundo tot
calamitatibus afflictum consumptumque aboleretur. Docuit enim Deus,
non Ceres, Adamum, quomodo in sudore vultus ex terra quaerere
panem, aliaque elementa deberet, docuit quaerere tegumenta ex
1,2,3,4,5,6 8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,...33
Powered by FlippingBook