Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 5

Item dum exponit, in quam praeclara forma aut statu homo initio sit
conditus, nempe ad imaginem Dei, ut ei perfectissime obediens,
iusticia lucens, ac vera vita fruens, ipsi aliquo modo similis esset, et
totius mundi dominio et paradisi amoenitate, una cum omnibus
posteris, in summa felicitate, citra omne malum, molestiam aut
mortem perfrueretur, et denique etiam in aeternum consortium
familiaritatemque Dei, et summam illam felicitatem vitae aeternae
traduceretur.
Item, dum docet, totum hoc aedeficium mundi, et quae in eo fuerunt
initio bona, et in summa quadam
eutaxia
seu harmonia, sine malo ac
confusione esse condita. Quae omnia philosophia penitus ignorat, nisi
quod poetae per iocum de primo illo aureo regno fabulentur, quia
vident subinde omnia fieri deteriora, mundo ad finem tendente.
Pertinet et hoc ad formam mundi, quod Scriptura docet, praeter
hominem, etiam alias quasdam rationales creaturas a Deo in suum
ministerium aut famulitium, et hominis utilitatem conditas esse, quae
sint spirituales, vocenturque angeli, careant corpore, propagatione,
alimento et aliis corporeis, quarum pars a Deo, iusticia et veritate
defecit, Deoque est facta inimica, constituta propria quadam politia aut
regno, qua de causa est etiam aeternis crucitatibus addicta. Altera vero
pars illarum spiritualium creaturarum in iusticia cultuque Dei
perseveravit, quae etiam in eo, totaque sua integritate est confirmata.
Quae duae diversae angelorum partes, spiritualesve naturae sibi
invicem infestae, pugnantesque multa in mundo agunt, movent et
perturbant, aut etiam in melius referunt, ut postea clarius dicetur. Quae
itidem omnia philosophiae sunt ignotissimae. Continet vero procul
dubio immensam sapientiam, nec in ipsis quidem sacris literis
hominibus satis patefactam, quandoquidem non adeo necessaria est
nobis plenior eius revelatio.
(515)
Docet item theologia, quod in hac prima mundi forma ubique
Deus fuerit omnia in omnibus, ubique summa Dei sapientia, bonitas ac
omnipotentia refulserit, ubique nomen eius sanctificatum, ubique eius
voluntas sit facta, sicut iam in coelo, eiusque coelesti regno
resplendeat, eique obediatur.
Nec tantum illam felicem pulcherrimamque formam mundi ac humani
generis sacrae literae depingunt, sed et hanc quae sequuta est, quam
mali angeli aut satan seducto, et a Deo avulso homine, inductaque in
mundum maledictione Dei effecit, quae etiam philosophiae minime
nota perspectave est, cum quidem latissime pateat, res gravissimas
contineat, et cognitione maxime digna, homineque nesessaria sit,
denique innumera incommoda inde in communem vitam profluant.
In hac enim homo, pro imagine Dei, satanae imaginem circunfert,
corruptus ac iniustus existens, irae ac legi Dei, morti et innumeris
calamitatibus ac demun satanae tyrannidi, aeternaeque infelicitati cum
diabolis post hanc mortem corporis subiectus, seu innumeris malis
culpae ac poenae obrutus. Hinc est, quod homo et ignarus Dei, et simul
eius ac proximi omnisque honestatis et rectitudinis ex corde hostis est.
Hinc, veluti ex Pandorae pixide aut dolio, Lerna malorum profluit,
nempe horribilis ista humani generis confusio, mutua hostilitas et
bella, latrocinia, caedes, furta, variae imposturae malorum hominum et
1,2,3,4 6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,...33
Powered by FlippingBook