Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 2

Hinc tum in communi vita perturbatio, tum artium, praesertimque
theologiae depravatio aut neglectio oritur, tum et liberum arbitrium,
humanaque corruptio aut caecitas nimium foede ac pernitiose
obscuratur. Inde enim et ipsius medici aut luminis neglectio
consequitur.
Ut igitur huic multiplici pesti resistatur, et simul epicureo cuidam
rabolae Nassenfeldio, qui publice declamitaverat, veram veri Dei
cognitionem et virtutes ad invocationem necessarias haberi posse,
respondeatur: Primum artium sacrarum et prophanarum terminos
distinguemus. Deinde et quam multipliciter philosophia ac humana
ratio circa res divinas hallucinetur, piosque, si incautiores sint, in
errorem inducat, ostendemus, quod Paulus Col. 2. caveri iubet.
Ad constituendos ergo artium scientiarumque, prophanarum simul
(511)
et sacrarum terminos aut materias, circa quas singulae versentur,
utile est considerare totam rerum naturam per quattuor primarias
causas, secundum quas pleraque distribui solent, efficientem,
materialem, formalem et finalem, ut sicut singulis rebus quattuor istas
causas tribuimus, ita et huic universo operi generaliter, crassoque
quodam modo tribuamus. Nam et rem tum demum scire dicimur, cum
eam per causas tenemus, et haec ipsa causarum distributio
commoditatem distribuendi obiecta suppeditabit.
Efficiens est, Deus conditor, rector et servator. Materialis est, illa rudis
indigestaque moles, seu chaos, prima die creata. Agetur postea etiam
de specialiori materia singularum rerum, non tantum de hac universali
aut generali. Formalis est tota essentia aut aedificium totius mundi et
singularum creaturarum, sive a Deo naturave, sive etiam ab hominis
industria arteque aut consilio effectarum aut perfectarum, praesertim
autem homo mundi dominus, et imago Dei. Finalis causa est, officium
hominis erga Deum, salus hominis, et gloria Dei.
De primaria efficiente et ultima causa, in hac corrupta natura nulla
humana sapientia vere ac constnater quicquam novit aut disserit, quod
in sequenti tractatu de humana sapientia prolixius ostendam. Sed solus
Deus se simul et ultimum finem seu scopum hominis, et totius mundi,
humano generi verbo suo seu theologia patefecit, quod postea clarius
exponetur.
De prima materiali causa et inchoatione universi nihil dici potest a
philosophia. Tantum vero theologia affirmat, primum nullam fuisse
causam materialem, postea Deum quandam rudem, vacuam, inanem et
confusam molem ex nihilo creasse, ex qua demum extruxerit universa.
Contra philosophia sentit, vel totum mundum esse aeternum vel certe
eius materialem causam, quod ethnici chaos vocavere. Sed accipiemus
hanc vocem postea in specie de singularum rerum materia, de qua
quidem philosophia multa praeclare disserit.
De causa formali mundi plenius humanae scientiae et artes docent,
nam theologia pauca ibi, creationem exponens attingit, excepto
homine, quatenus est imago Dei aut diaboli, de quo multum agit, ut
postea clarius dicetur. Haec autem ut dilucidius pateant, omnia ordine
per partes declarabo.
In hac universa mundi forma tria sunt potissimum consideratu et
cognitu digna: Coelum, seu tota aetherea moles, elementa, et quae in
1 3,4,5,6,7,8,9,10,11,12,...33
Powered by FlippingBook