Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 6

cacodaemonum, tanta rerum imbecillitas atque incertitudo, ac mille
scelerum et calamitatum diffiicultatumque humanarum species.
Quarum originem philosophia ignorans, stupensque miratur, unde nam
ea primario scaturiant.
Nec in hominem tantum se effudit maledictio ac ira Dei, calamitas et
confusio, tyrannis aut
ataxia
,
et furor satanae, sed et in eius
possessiones aut regnum, id est, in totum mundum, in quibus ipsis
quoque indita in creatione bonitas et
eutaxia
valde est imminuta, et
contraria mala confusio et pravitas successit. Ut Deus terrae
maledicens dicit: Proferes homini spinas. Hinc mala venena in aere,
aquis, herbis, hinc sterilitas agrorum et aquarum, hinc ferarum, quae
pleraeque ac venenatissimae ad speciem serpentum humi repentes
pertinent, imitantes nimirum hostilitate sua illum primum hostem, et
eversorem humani generis serpentem. De hac igitur etiam forma
corrupti mundi ac hominis theologia disserit, praesertim dum causam
originemque eius, et modum rationemque ea utendi ostendit.
Quae forma mundi constat partim ex priore illo bono, cuius tantum
naturalia deletis spiritualibus, aut ad animalem hanc vitam pertinentia
restant, partim ex hoc novo veneno satanae. Quam tristissimam
(516)
commixtionem Dominus depingit similitudine fertilis, bene culti,
bonoque semine consiti novalis, cui inimicus homo malum semen
zizaniorum, spinarum, tribulorum, et similium pestium interseverit, in
quo mixtim bonum frumentum et pessimae herbae crescant. Sic enim
sane nova haec mundi forma post lapsum, ex Dei et satanae opere,
malo bonoque ex ordine atque confusione nunc conflata, compacta,
commixtaque consistit.
Quod ad hanc pravam formam attinet, occupatur theologia potissimum
in describendo malo culpae, eiusque origine, seu in redarguenda
malicia humana, tum in factis ipsis, tum et in pravitate cordis
consistente et semet occultante, quae plane imperscrutabilis, ac
impervestigabilis est. Atque adeo et ipsos malos angelos, omnisque
mali authores depingit. Haec philosophia ignorat. Nesciens enim
causam originemque mali, putat ea ita perpetuo mundo ac rerum
naturae insita ac innata fuisse, nisi quod poetae, rumusculis a patribus
acceptis, de aureo argenteoque seculo, deque muliere homini a Deo
donata, et malorum omnium causa somniant, ea ipsa falsa esse
putantes, et ad mythologicas interpretationes traducentes.
Dubitat etiam philosophia unde sit mors et an mors et aliaeque mundi
calamitates vere mala dicenda sint, aut non cum etiam optimis
accidant. Ideo stoici sola vitia esse mala iudicaverunt.
Huic confusae formae, boni ex prima origine, ac mali ex furore satanae
orti accessit et tertium quiddam, quod et ipsum boni rationem obtinet,
ac veluti remedium quoddam aliquibus ex lapsu hominis et ruina
mundi ortis malis opponitur, quod quale sit, paulo post exponemus. Ut
iam forma mundi ex tribus diversissimis coniunctis aut confusis
mirabili ac tristi quadam mixtura consistat, de qua priusquam dicam,
altius quaedam ut repetam operae precium est. Nam ut exponi clarius
possit, quid theologia de tota praesentis mundi formali causa dicat,
quaedam sunt ex prima origine repetenda.
1,2,3,4,5 7,8,9,10,11,12,13,14,15,16,...33
Powered by FlippingBook