Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 1

(509)
DE MATERIIS METISQUE SCIENTIARUM, ET
ERRORIBUS PHILOSOPHIAE, IN REBUS DIVINIS.
FLACIO ILLYRICO AUTHORE.
I. COR. II.
Animalis homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei. Stulticia
siquidem illi sunt, nec potest cognoscere, quod spiritualiter
diiudicantur. At spiritualis diiudicat quidem omnia, ipse vero a nemine
diijudicatur. Quis enim cognovit mentem Domini, qui consilium
daturus sit illi? Nos autem mentem Christi tenemus. Sic et Baptista
dicit: Qui e terra venit, terrenus est, et terrena loquitur, qui e coelo est,
coelestia loquitur.
LECTORI.
Sequens libellus de metis scientiarum et erroribus philosophiae ac
rationis in theologiae...pertinet ad doctrinam de originali peccato et
libero arbitrio. Hic enim...experientia ac rerum usu in rebus ac
exemplis longe amplissimis cor....
(510)
DE METIS THEOLOGIAE ET HUMANARUM
SCIENTIARUM
Variae subinde lites inter eruditos de suarum scientiarum, ac veluti
possessionum finibus exoriuntur, dum nemo non vel errore, vel etiam
ambitione suum regnum latius extendere conatur. Alias enim theologi
forum ac politiam et ius, alias contra politici Ecclesiam ac religionem
suo arbitrio occupare atque regere conantur. Eaedem lites et theologis
cum philosophis subinde existunt. Olim Papa, sub praetextu religionis,
utrunque gladium sibi rapuit. Nunc contra potentes non contenti suo
gladio, etiam Ecclesiam, doctrinam et claves pro arbitrio regere volunt.
Taceo iam, quod fanatici quidam, ut anabaptistae et seditiosi rustici, ac
alii, sub praetextu religionis, politias occupare, et ex Moyse ius dicere
in iudiciis politicis voluerunt.
Eodem pertinet, quod et alias quidem vel imperiti vel semifanatici
theologi, bonas artes et philosophiae studia, tanquam vel communi
vitae vel certe theologiae ac Ecclesiae parum utilia aut necessaria
contemnant, alias vero contra philosophi, aut philosophotheologi,
nimium sibi suoque acumini tribuentes, ex philospohia ac ratione
Deum agnoscere, homini verum officium et bene beateque vivendi
rationem praescribere, veram ad summam felicitatem viam
commonstrare, plurima in sacris et theologia ad humanum captum
attemperare, ac in summa novam quandam theologiam, ut sophistae et
sorbonistae fecerunt, exculpere conantur, quin et suos quosdam
praeceptores aut duces in coelum sine Christo collocare et (ut
loquuntur) canonizare volunt.
1 2,3,4,5,6,7,8,9,10,11,...33
Powered by FlippingBook