Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 11

Docet varia in hac vita in omnibus actionibus et functionibus, praeter
secundas causas, et contra usitatum ordinem accidere, vel a Deo, vel
ab angelis, vel a diabolis, vel etiam ex materiae debilitate rerumque
confusione ob lapsum hominis exorta, non tamen sine Dei providentia,
sine qua non cadit folium de arbore. Quarum rerum causas cum
philosophia non cernat, fato, fortunae (caecae deae) aut casui, ipsa
vere in tantis rebus caeca, adscribit.
Praeclare vero Paulus dicit de hisce remediis: Esca quidem ventri, et
venter escae destinatus est, donec Deus et hunc et illum aboleat. Item:
Quae ipso usu pereunt, item Christus dicit: Si quis ex hoc fonte biberit,
sitiet iterum. Sed si quis biberit de aqua quam ego dabo, non sitiet
unquam, sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. Item:
Patres vestri comederunt manna, et mortui sunt. Sed si quis comederit
panem de coelo descendentem, non morietur. Item: Operemini escam
non perituram.
Quibus omnibus indicatur, remedia quidem ista corporalia tantum ad
hanc vitam pertinere, et subinde iteranda esse, quia nullam stabilem
(522)
sanationem, aut medicinam malorum adhibeant. Verum
spiritualia remedia, de quibus mox dicemus, afferre plenam et solidam
sanationem, ac stabile plenumque gaudium et pacem, quam nec
mundus dare, nec quisquam, donec in manu Dei sumus ac custodimur,
auferre a nobis potest. Ut taceam nunc futura illa bona ab hoc eodem
fonte scaturientia, quae nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascenderunt.
In hisce igitur auditum est, quatenus theologia de causa formali mundi,
quam supra carnalem nominavi, disserat, nempe quod doceat, eam
constare ex tribus diversissimis: Primum ex bono originali, seu in
creatione, a Deo facto, deinde ex malo a satana in ruina hominis
excitato, et postremo ex remediis, quo omnis moles et varietas
scientiarum atque artium liberalium et illiberalium, utilium tamen,
omnisque industria ac opera hominum pertinet.
In hac igitur carnali confusaque massa exponenda quatenus theologia
versetur, aut non, satis pro hoc quidem compendio nunc dictum sit.
Nunc de spirituali dicamus, quae est potissimum in homine, quaeque
propria soli theologiae est, philosophiae ac rationi penitus ignota ac
incomparata existit.
In hac vero forma tres, aut etiam quattuor quasdam spirituales
monarchias docet ac monstrat theologia. Quarum prima est, regnum
Dei naturae seu creationis, secunda est regnum satanae, peccati aut
irae, tertia est, regnum Christi aut instaurationis, ultima est regnum
Antichristi. Hae monarchiae omnes spiritualem istam mundi formam
constituunt, quae primum fuit pulcherrima, secundo facta est
turpissima, tertio demum ad illam pristinam formam restitui ac
reaedificari incipit, quarto denuo ab hoc homine peccati et perditionis
mirabili pietatis praetextu deformatur ac in pristinas satanae tanebras
impietatesque retrahitur.
Disserit igitur theologia primum de optima illa forma hominis, quae
fuit initio in homine in regno Dei, mox in creatione, cum homo est
creatus ad imaginem Dei, seu, quod idem est, disputat de ipsa creatoris
imagine. Deinde agit de illa tristissima forma, quae in ruina hominis
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10 12,13,14,15,16,17,18,19,20,21,...33
Powered by FlippingBook