Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 21

fuisset, pro libitu vivere et agere.
Septimo, ignorat homo semetipsum, ignorat enim certe animae
essentiam et immortalitatem, de qua ingens est sententiarum diversitas,
et infinita digladiatio inter summos philosophos. Ignorat et finem
officiumque suum, ut paulo ante dixi. Quae autem tandem potest
maior inscita esse, quam semet suumque finem ac officium ignorare.
Octavo, ignorat unde confusio tanta, mors ipsa, aliaque mala in hunc
mundum exundaverint, nec ullo modo potest molem mali
(534)
ab
ipso divinitus creato bono distinguere, multo vero etiam minus potest
tres diversas monarchias, Dei, satanae, ac Christi, quae in hoc mundo
sunt, vel agnoscere, vel distinguere, sed ex hisce omnibus unam
quandam molem rege gubernatoreque carentem temere confingit, ac
confundit, eoque illa confusa massa infeliciter, vel potius in perniciem
suam ac aliorum abutitur.
Nono, ignorat hic mortalis homuncio immensam molem propriae
corruptionis ac morbi in summis potentiis, intellectu ac voluntate,
affectibusque haerentem. Quin potius sibi optimam, rationalis
praesertim partis, valetudinem sanitatemque securus somniat, ac
persuadet, ideoque non tantum nulla remedia contra innatam
gangrenam quaerit, sed etiam nihil non sibi promittit, et de suis viribus
confisus audet. Nullum numen abest (stulte iactans inquit), si sit
prudentia et: Unusquisque est suae fortunae faber. Et: Uni cuique suus
animus moresque Deus sunt. Ideo dum homo caecum illum deum aut
ducem, tenebricosumque rationis lumen per devia ac confragosa huius
mundi praecipitia sequitur, una cum eo, proh dolor, in barathrum
aeterni exitii corruit.
Videt philosophia ingentem omnium externorum praesidiorum
hominis fugacitatem et fragilitatem, videt inde saepe ingentia
incommoda percipi, eoque fontem felicitatis verorumque bonorum illi
monstratura, eum ab omnibus fortunae, et etiam corporis bonis
abstrahit, et ad rationem suam animumque remittit, ut ibi suis viribus
quasi quendam amplissimum thesaurum felicitatis scrutetur, ac
reperiat, indeque sit beatus ac felix. Praedicatur igitur ab omnibus
sapientibus illud ex Platonis epitaphio, quod Cicero 5. Tusculana ita
convertit.
Nam cui viro (inquit) ex seipso apta sunt omnia quae ad beate
vivendum ferunt, nec suspensa aliorum aut bono casu aut contrario,
pendere ex alterius eventis et errore coguntur, huic optime vivendi
ratio comparata est. Hic est ille moderatus, hic sapiens, hic fortis, hic
et nascentibus et cadentibus, cum reliquis commodis, tum maxime
liberis, parebit et obediet praecepto illi veteri. Neque enim laetabitur
unquam, neque moerebit nimis, qui semper in seipso omnem spem
reponet sui. Ex hoc igitur Platonis quasi quodam sancto augustoque
fonte (inquit exultans Cicero) nostra omnis manabit oratio.
At sacrae literae monstrant, ibi demum vera mala, malorumque
omnium fontem latitare. Ibi enim esse intellectum, non tantum
ignorantem Deum, veraque bona, sed etiam monstratum illi Deum ac
eius doctrinam revera, quantumvis id nonnunquam dissimulat aut
etiam ipsemet ignorat ridentem ac contemnentem, et contra idololatrias
erroresque alacriter comprobantem. Ibi etiam esse voluntatem, non
1...,11,12,13,14,15,16,17,18,19,20 22,23,24,25,26,27,28,29,30,31,...33
Powered by FlippingBook