Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 30

praeceptorem coelitus nobis propositum, quem nos seducere sit
impossibile.
Hinc igitur tertiae partis huius Paulini dicti sensus animadverti potest,
cum ille hic et in sequenti capite dicat, doctrinam coelestem,
praesertim de Christo, eiusque officio, et vicinis capitibus, humanae
sapientiae extremam stulticiam ac scandalum videri, et simul
consideretur cur tam sedulo Colossenses, atque adeo omnes christianos
moneat, ne se vel per philosophiam, vel per inanem imposturam
decipi, seducique patiantur. Duae enim pestes tunc Ecclesiam Dei,
veramque religionem potissimum affligebant. Hinc quidem iudaicae
ceremoniae, patrumque traditiones, quae apostolus inanem
imposturam vocat, inde vero philosophorum eruditae disputationes,
infestae veritati imminebant.
Duplices vero erant illi philosophici seductores partim aperti hostes,
partim conversi. Partim enim qui erant manifesti hostes, illi christianae
(545)
religionis simplicitatem non tantum ut nimium rudem, sed etiam
ab ipso communi sensu alienam irridebant, aut traducebant. Ubique
evidentes rationi sensibusque demonstrationes flagitibant, non contenti
illa quae unica forma in sacris literis proponitur, Neum, Iehova, verax
Deus haec dixit, sed suas in speciem verisimiles ac plausibiles contra
opponebant, illisque pusillorum Christi mentes perturbabant, et
veritatem christianae religionis suspectam reddebant.
Denique qui philosophi aut eruditi homines erant conversi ad
religionem christianam, illi eam suis philosophicis fermentis
adulterabant, partim quia adferebant iam antea imbibitas regulas
philosophiae, ac veluti viciatum palatum ac gustum ad iudicandam
docendamque theologiam, partim etiam quod eam, ut homines
eloquentes, ad communes sententias, ac hominum suae aetatis captum
attemperare, ethnicis philosophis calumniandi occasionem adimere,
plausibilioremque quo a pluribus acciperetur, largiusque spargeretur,
efficere conabantur.
Mox igitur post Christi et apostolorum tempora, doctrina Euangelii ab
audaci hominum garrulitate aut (ut ita dicam) linguacitate, ferme in
ethicam Aristotelis aut Socratis, seu in legalem quandam doctrinam
(ut ex Iustino et Clemente videre licet) conversa est. Talis ergo
corruptio tum ab externis hostibus, tum etiam ab internis, tunc
adhibebatur.
Postea vero, cum Christi veritas orbem terrarum devicisse, sibique
subiecisse videretur, tantum a domesticis haec impostura adhibita est,
praesertim vero recentioribus temporibus, cum scholastici propalam
confusum quoddam samariticumque chaos ex theologia ac philosophia
constarunt, Ecclesiaeque Dei obtruserunt: Quo quidem perniciei, proh
dolor et proh pudor etiam nunc proni proclivesque ruimus.
Optimo ergo iure olim vetustissimi patres dixerunt, philosophos esse
haereticorum patres, aut patriarchas. Viderunt enim, qui fuerunt
oculatiores, ex ratione humana, sapientia, et eruditorum ethnicorum
dogmatibus omnes errores ac seductores in Ecclesia profluere, ac
plerique sane olim haeresiarchiae, simul etiam eruditissimi philosophi
fuerunt.
1...,20,21,22,23,24,25,26,27,28,29 31,32,33
Powered by FlippingBook