Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 28

Paulus praedicat divinam doctrinam sapientiamque, quod etiam
profunda Dei scrutetur, et non ignoret satanae consilia. At philosophia
et ratio adeo non novit profunda Dei, et occulta satanae consilia, ut
etiam ipsos, an omnino sint, ignoret, ac dubitet, vel potius nullos esse
alios mundi gubernatores, praeter istam suam caecam brutamque
naturam, quam perpetuo in ore habet, certo statuit. Atqui istorum
duorum regum perpetuo inter se bellantium regimine totus mundus
agitur, turbatur, vastatur, aut conservatur. Quomodo ergo potest
philosophia ignorata tanta re homini veram officii sui, recteque ac
beate vivendi rationem praecsribere?
In doctrina de cruce, omnibusque hominum calamitatibus, sive causas
tantarum difficultatum spectes, sive naturam tantorum malorum sive
denique summa ac solida remedia, talpa caecior est philosophia. Nam
nec cur homines, praesertim boni, ita premantur ac crucientur, neque
an illa incommoda vere mali dici debeant dicere potest, nec quomodo
aut unde tantis morbis vera solidaque remedia petenda sint novit. Dicit
quidem aliquid de proximis causis, accusat hominum cupiditates,
pravos impetus, ac stulticiam, sed unde istorum ipsorum malorum fons
sit ignorat. Ad fabulas igitur tantum ridens, ut res inextricabiles reiicit.
Verisimile autem sane est, fabulam vasis Pandorae ex historia lapsus
mulieris originem suam habuisse. Sic et remedia parum firma adhibet,
de quibus vere dicit Christus: Qui ex hac aqua bibit, sitiet iterum, sed
qui biberit ex aqua quam ego do ei, non sitiet in aeternum. Sola igitur
theologia veras malorum, et praesertim crucis piorum causas, veraque
remedia monstrat.
15. Quin nec in huius quidem communis vitae miseriis, ad quam
rectius aptiusque agendam vel praecipue comparata esse omnis
humana sapientia videtur, satis nobis semper utilis, aut etiam
tolerabilis est. Nam in
(543)
rebus adversis, cruce, et omnibus
gravioribus difficultatibus, nos nostra ratio et philosophia a Deo seu
prima causa abstrahit, et ad secundas deducit, indeque opem petere
iubet. Quae si nos destituant, recta nos in laqueos desperationis et
exitii coniicit, ut Philippum in sua illa erudita supputatione a Christo
abstrahit ad 200. denarios et quinque panes, cumque illi non
reperirentur, in ipsissimam desperationem eum praecipitat.
Nec patitur nos a rebus humanis, vel destituentibus nos, vel etiam
perdentibus attollere oculos et cor ad illum solum coelestem et
omnipetentem Patrem, qui est unicus sufficientissimusque opitulator in
omni difficultate ac tribulatione.
Non solum vero nos abstrahit humana sapientia a Deo ad causas
secundas, sed et non raro inimicos Dei facit, eique opponit, quo tantum
causas secundas propitias habeamus, sicut hoc tempore Antichristi,
monarcharum, et aliorum religionis verae hostium favor, pax ac salus
maxima, quadam carnis sapientia quaesita et petita est, cum religionis
foedissima corruptione. Ut taceam interim quotidiana ista, ubi
sapientissimi mundi homines, ob commoda huius vitae, Deum
negligunt, ac gravissime offendunt, pluris secundas, quam primam
causam, facientes.
De morte ac morbis cum dicendum est, mox recurrit philosophia ad
materiae naturalium corporum fluxibilitatem. At ignorat, unde id
1...,18,19,20,21,22,23,24,25,26,27 29,30,31,32,33
Powered by FlippingBook