Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 27

aut etiam radix morbi adhuc in sanctis supersunt, eosque plene legi
Dei satisfacere posse, et plurimos id etiam reipsa praestitisse et adhuc
praestare somniant, ac contra veritatem vesane vociferantur.
11. Porro quia ignorat philosophia tum magnitudinem erroris ac
caecitatis humanae, tum et hostilitatem ac potentiam satanae, perpetuo
indesinenterque nobis insidiantis, ideo, neque perpetuis contra vigiliis
aut excubatione, neque perpetua Dei imploratione, et solius verbi in
rebus religionis auscultatione opus nobis tantopere esse cernere potest,
ut ministri Christi importune vociferentur, quin potius haec pro
supervacaneis ac inutilibus censet.
12. In omnibus sane obscuris causis, dubiisque etiam religionis rebus
philosophia et omnis humana sapientia, se quoque omnino audiri ac
consuli, tanquam minime caecam ducem, aequum esse censet et
flagitat. Quin potius ipsa plerunque se magistram, et quasi
correctricem absurditatum Scripturae et theologorum, audacter
constituit, omnia ad scopum a se propositum scite artificioseque
applicat, et conferruminat. Ut exempli gratia, cum Christus dicit:
Nemo venit ad me nisi pater traxerit eum, illa addit: Qui trahit,
volentem trahit, cum trahi proprie inviti, non volentes dicantur, ut
Christus, philosophia magistra dicere debuisset, nisi pater duxerit eum.
Cum scriptura dicit: Iusticamur gratis sine operibus addit illa, scilicet
ceremonialibus, aut etiam novo nunc fuco: Sine operibus scilicet
merentibus, aut causae instar habentibus, sed non omnino sine
operibus. Sic cum Christus dicit: Hoc est corpus meum, corrigit: Id est,
signum, figura, typus corporis.
13. Cum philosophi Athenienses audirent Paulum asserentem
resurrectionem mortuorum, ridebant eum, ut vanissimas nugas futiliter
blaterantem, ac spermologon vocitbant, ut qui nec Aristotelicum
acumen, eruditamque de rebus obscuris disputationem afferrent, nec
Platonis copiam aut maiestatem sermonis, nec Isocraticos numeros, aut
oratonis concinnitatem suo horridiori sermone exprimeret. Nec illis
tantum philosophis, sed et iis qui postea fuerunt, atque adeo etiam
nostrae tempestatis, praesertim apud exteros, risus ac fabula est
mortuorum resurrectio. Habent etiam, ut ipsis videtur, sui erroris
demonstrationes. Aiunt enim, nullum individuum esse perpetuum, et
omne quod gignatur, praesertim ex elementari materia, id etiam
interire necessario. Ad quae sophismata non difficile esset respondere,
si tempus locusque ferret.
14. Inferos aeternosque damnatorum cruciatus philosophia non credit,
(542)
quod satis Cicero de sua aliorumque sententia in prima
Tusculana demonstrat. Dicit enim philosophos affirmare, se physica
doctrina a metu ac terroribus inferorum et futurorum suppliciorum
liberari. Quod et Pythagoras teste Ovidio docuit, inquit enim:
O genus attonitum gelidae formidine mortis,
Quid Styga quid tenebras et nomina vana timetis.
Materiem vatum, falsique pericula mundi?
Corpora sive rogus flamma, seu tabe vetustas,
Abstulit mala posse pati non ulla putetis.
Quo fixo ac certo constituto nempe sublatis inferis et resurrectione,
necesse est totam veram religionem corruere.
1...,17,18,19,20,21,22,23,24,25,26 28,29,30,31,32,33
Powered by FlippingBook