Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 24

immensa nostrae carnalis sapientiae perversitate, scientes, in hac
fontem originemque verae theologiae situm esse.
1. Damnat ergo ridetque humana sapientia et ratio, omnesque
philosophi in primitiva Ecclesia damnarunt christianam doctrinam.
Primum, ut dictum est, in articulo unitatis Dei, Trinitatisque
personarum divinarum. Quam illa, ex ipsa noticia numerorum, sibimet
contradicere iudicat, quod unum et tria prorsus differre, nemo sanus
dubitare queat. Nos tamen veraci Deo etiam credimus, quorum ratio
nobis constare non potest, et in tantis mysteriis, ea optime ac
concinnissime Dei iudicio convenire, quae nostrae caecitati sibi
invicem adversari videntur, non dubitamus.
2. Ridiculum etiam et falsum esse iudicat humana ratio ac sapientia,
quod doctrina Ecclesiae docet, filium Dei semetipsum humiliasse, ac
exinanivisse, factumque esse hominem nostri gratia, et tot molestias,
ac denique etiam ipsam mortem perpessum. Non enim putat convenire
tantae maiestati, ut quasi neglecta sua felicitate, hominis causa adeo se
demittat, et in tot ingentes molestias immergat. Non etiam fieri posse,
ut divina infinita et immortalis natura, cum humana finita et mortali in
unam personam coeat, uniaturque. Quod beatum felixque est (inquit
philosophia) id nec ipsum aliquam molestiam patitur, nec etiam aliis
exhibet.
3. Falsissimum et illud esse humana sapientia iudicat, quod dicimus ac
docemus, iusticae ac legis Dei tantam severitatem esse, ut
perfectissimam quandam iusticiam obedientiae flagitet, quae ex toto
corde, totaque anima,
(538)
ac omnibus viribus summa integritate
perfectioneque absolvatur, nec unquam vel minima ex parte imminuta,
claudicans, mancave appareat.
Existimat ea, satis perfectum divinaeque iusticiae ac legi satis faciens
officium, iusticiamque hominis eam esse, quam haec afflicta homini
natura, si modo sedulo conetur adiuveturque, praestare queat. Nullam
enim omnino legem, a iusto quidem iudice (qualem Deum esse sit
verisimile) et non tyranno propositam, impossibilem esse debere. Quid
enim ea attineat praecipere, quae a mortali homine omnino praestari
nequeant? Hoc quidem videri esse, non obedientiam, sed poenam
exitiumque hominis quaerere. Atque hic quidem error ita profunde
hominum animis semper insedit, ut eum nec Christus olim Iudaeis, nec
nos hoc tempore pontificiis eximere queamus.
4. Cum vero audit causam originemque mali et ataxiae in rerum
natura, ex primi hominis pomum gustantis lapsum a sacris literis
narrari, fabulas aniles ociosorum hominum, aut etiam poetarum
figmenta nulla ex parte verisimilia, sibi confingi proponique autumat.
5. Tantum porro corruptionem haerere in summis nobilissimisque
animae potentiis, intellectu et voluntate, nulla ratione sibi persuaderi
patitur. Cum enim praeclaras aliquas vires, industriamque intellectus,
vel in consiliis, vel in indagandis et cognoscendis pulcherrimis
scientiis ac liberalibus artibus, aliisque rebus occultis, ac vitae huic
utilibus, et voluntatis, in multis et praeclaris factis recte et fortiter
peragendis maxima cum delectatione conspicit et contemplatur, mox
non considerato ingenti subiectorum discrimine, etiam quod ad Deum
resque spirituales attinet, consimiles vires sibi inesse minime dubitat.
1...,14,15,16,17,18,19,20,21,22,23 25,26,27,28,29,30,31,32,33
Powered by FlippingBook