Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 20

calamitatibus obruti. Quae dubia ac quaestiones sunt philosophiae
plane inextricabiles.
Quinto, ignorat mens ac sapientia humana, quis nam verus finis
hominis sit. Ignorat enim, hominem ad hoc praecipuum munus
conditum a Deo esse, ut eum indita imagine referat, ac repraesentet,
eum agnoscat, illi obediat, eum celebret ac glorificet, idque veluti
diurnum pensum aut vectigal, suo conditori toto vitae tempore
dependat, atque hac coniunctione simul cum Deo beatus felixque sit ac
vivat. Hanc suam sortem, huncque finem ac officium homo ignorat, ac
etiam a philosophia persuasus, putat se sui iuris animal esse, omnia
bona sibi in semetipso posita esse, se suam naturam, quae sit optima
vitae dux in vivendo, suumque iudicium sequi debere. Sic igitur dum
in se ipso
autarcheian
recte vivendi esse somniat, ac in seipso tum
felicitatem, tum et ducem ad felicitatem quaerit, deserit (ut scriptura
inquit) fontem aquae viventis, Deum ac verbum eius, et haurit aquam
non ex fontibus Israel, sed ex arentibus vacuisque puteis.
Innumeri quidem, et admodum diversi, a diversis iisque sapientissimis
viris, fines ac officia hominis proponuntur, ac praescribuntur, sed
plerique
(533)
sunt ab ipsarum beluarum vita, aut etiam inanimium
sensuque omni carentium sorte, non admodum differentes. Qui
proxime ad veritatem accedunt, actionem virtutis, hominis officium
finemque esse dixerunt. At quam tandem veram virtutem illi
constituere potuerunt, cum eam nec ex Dei creatoris perenni bonitatis
fonte hauserint, nec ad obedientiam cultumque ipsius eam direxerint,
retulerintve?
Taceo quod finem beatitudinemque hominis intra huius fugacissimae
ac innumeris malis obnoxiae vitae angustias concluserint. Praeclare
igitur Lutherus piae memoriae, super Gen. et Psal. 127. et in quadam
disputatione disserit, omnem humanam sapientiam, tum primariam
causam efficientem, tum et finalem rerum omnium ignorare,
tantumque in causae formalis aliquarum rerum cognitione occupari.
Sexto, ignorat humana ratio veras virtutes. Summas enim virtutes, ut
est vera Dei agnitio, fides, timor, ac dilectio, omnisque vera pietas ac
cultus, unde omnes aliae manant ac dependent, ne attingit quidem,
nedum recte explicat.
In secunda tabula tantum ratio aliquid molitur, ac conatur, ubi tamen
nec veras virtutis causas adhibet, nempe, Deum, eius verbum ac
spiritum, purificantem ac refingentem, seu ut Scriptura loquitur,
condentem corda nostra ad virtutes, aut bona opera. Ignorat, quod
virtutes ideo, et ad hunc finem praestandae sint, ut Deo obediatur,
eaque obedientia ille glorificetur.
Quin etiam cum de amore virtutis aliqui sapientes declamitent, re
tamen id ipsa vitaque manifeste refutant, ut praeclare Iuvenalis inquit:
Quis enim virtutem amplectitur ipsam,
Praemia si tollas?
Itaque omnes non renati homines tantum umbras quasdam virtutis,
veluti Ixion nubem pro Iunone, amplexati, exosculatique sunt, ac
praestiterunt, easque ipsas non studio honestatis, ac iusticiae ipsius,
sed vel opes vel gloriam, vel demum carentiam calamitatum sectantes,
neque etiam tantum praestituri, si prorsus eis liberum integrumque
1...,10,11,12,13,14,15,16,17,18,19 21,22,23,24,25,26,27,28,29,30,...33
Powered by FlippingBook