Matthias Flacius Illyricus: De materiis metisque scientiarum et erroribus philosophiae in rebus divinis - page 10

Formam igitur huius remedii, politiae ac legum, vult theologia esse
conformem Decalogo, ac rectae rationi, ut si leges politiave Decalogo
ac rectae rationi repugnent, doctor verbi merito eam reprehendat. Sed
per singulas partes eam Deus non circumscribt, nisi quod id boni
populo iudaico, ob certas causas, praestiterat. Relinquit igitur id libero
arbitrio, ac humanae industriae, regibus, eorum consiliariis, ac iuris
prudentibus, aliisque gubarnatoribus, qui tamen, uti dictum est, in
omnibus bene ac praeclare factis, nihilominus a Deo excitantur, ut
verissime Demosthenes dixerit, leges esse donum Dei et Salomon tum
gubernatorum tum subditorum rectas actiones soli tribuit inquiens: Ut
oculus videat et auris audiat, utrunque a Deo est.
Ostendit et causam finalem politiae Scriptura, esse eam hospitium et
nutricem Ecclesiae, ut nempe in pace iuste ac pie vivere, verbum Dei
audire, eum colere, et denique ita ex hoc mundo eluctati ad aeternam
vitam pervenire queamus. Quare summum et pulcherrimum munus
politiae est, Christo portas aperire, euisque Ecclesiae nutriciam esse.
Hunc finem politiae, totamque hanc multiplicem coniunctionem
politiae et Dei, ignorat et contemnit philosophia, quin etiam plerumque
politiae cum hoc pulcherrimo proprioque suo fine pugnant, eique
reluctantur. Hinc toties a Deo moventur gubernatores: Erudimini
reges. Et: Aperite portas principes vestras: Deusque illis bellum ac
triste exitium minatur. Psalm. 2. et 110.
Atque hoc est omnium maxime necessarium remedium huic corruptae
naturae, ad hanc quidem carnalem vitam peragendam, quod utinam
sese intra suos fines contineret, et non etiam spirituali remedio ac
regno
(521)
repugnaret, aut leges ferre contra verbum Dei conaretur,
sicut proh dolor plerunque fit.
Secundarium medicamen aut remedium huius afflictae naturae sit
medicina, et quae aliae artes ad eam pertinent, postquam sequantur et
aliae tum liberales, tum et mechanicae artes, quae quidem huic vitae
sunt utiles.
Haec omnia remedia theologia comprobat, sed eorum formas et
actiones praescribendas relinquit libero arbitrio, et suis artificibus,
tametsi a Deo omne bonum dari, et istas etiam artes monstrari, iuvari
et comprobari, ad easque excolendas praestantes artifices excitari
testetur, ut supra plenius ac prolixius ostensum est.
Vult item omnes communi utilitati servire, non paucis quidem
prodesse, multis vero obesse. Vult eas licitis mediis, per causas
secundas, sine satana peragi, et in Deum non esse contumeliosas, ac in
summa, Decalogo legive Dei morali non repugnare.
Asserit etiam, tum demum efficacia esse omnia remedia aut bona, et
omnino omnes secundarias causas in omnibus vitae generibus, cum
prima eas reddit vivas, vegetas ac efficaces, seu, ut sacrae literae
loquuntur, cum Deus eis benedicit, et benigne incrementum largitur,
alioqui plane frustra esse omnem humanam plantationem et
rigationem.
Item docet theologia, Deum mala, ac calamitates mundi varie, pro suo
arbitrio, et hominum peccatis, poenitentia aut invocatione, vel augere,
vel minuere.
1,2,3,4,5,6,7,8,9 11,12,13,14,15,16,17,18,19,20,...33
Powered by FlippingBook