Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 87

192. Quod si ubi primum transgressa sunt proximum limitem cohæsionis, offendant
arcum ita minus validum præcedente, qui arcus nimirum ita minorem concludat aream,
quam præcedens, ut tota ejus area sit æqualis, vel etiam minor, quam illa præcedentis
arcus area, quæ habetur ab ordinata respondente distantiæ habitæ initio motus, usque ad
limitem ipsum; tum vero devenient ad distantiam alterius limitis proximi priori, qui
idcirco erit limes non cohæsionis. Atque ibi quidem in casu æqualitatis illarum arearum
consistent, velocitatibus prioribus elisis, & nulla vi gignente novas. At in casu, quo tota
illa area sequentis arcus fuerit minor, quam illa pars areæ præcedentis, appellent ad
distantiam ejus limitis motu quidem retardato, sed cum aliqua velocitate residua, quam
distantiam idcirco prætergressa, & nacta vires directionis mutatæ jam conspirantes cum
directione sui motus, non, ut ante, oppositas, accelerabunt motum usque ad distantiam
limitis proxime sequentis, quam prætergressa procedent, sed motu retardato, ut in
priore; & si area sequentis arcus non sit par extinguendæ ante suum finem toti
[88]
velocitati, quæ fuerat residua in appulsu ad distantiam limitis præcedentis non
cohæsionis, & quæ acquisita est in arcu sequenti usque ad limitem cohæsionis
proximum; tum puncta appellent ad distantiam limitis non cohæsionis sequentis, ac vel
ibi sistent, vel progredientur itidem, eritque semper reciprocatio quædam motus
perpetuo accelerati, tum retardati; donec deveniatur ad arcum ita validum, nimirum qui
concludat ejusmodi aream, ut tota velocitas acquisita extinguatur: quod si accidat
alicubi, & non accidat in distantia alicujus limitis; cursum reflectent retro ipsa puncta, &
oscillabunt perpetuo.
193. Porro in hujusmodi motu patet illud, dum itur a distantia limitis cohæsionis ad
distantiam limitis non cohæsionis, velocitatem semper debere augeri; tum post transitum
per ipsam debere minui, usque ad appulsum ad distantiam limitis non cohæsionis,
adeoque habebitur semper in ipsa velocitate aliquod
maximum
in appulsu ad distantiam
limitis cohæsionis, &
minimum
in appulsu ad distantiam limitis non cohæsionis.
Quamobrem poterit quidem sisti motus in distantia limitis hujus secundi generis; si sola
existant illa duo puncta, nec ullum externum punctum turbet illorum motum: sed non
poterit sisti in distantia limitis illius primi generis; cum ad ejusmodi distantias
deveniatur semper motu accelerato. Præterea patet & illud, si ex quocunque loco
impellantur velocitatibus æqualibus vel alterum versus alterum, vel ad partes oppositas,
debere haberi reciprocationes easdem auctis semper æque velocitatibus utriusque, dum
itur versus distantiam limitis primi generis, & imminutis, dum itur versus distantiam
limitis secundi generis.
194. Patet & illud, si a distantia limitis primi generis dimoveantur vi aliqua, vel non ita
ingenti velocitate impressa, oscillationem fore perquam exiguam, saltem si quidam
validus fuerit limes; nam velocitas incipiet statim minui, & ei vi statim vis contraria
invenietur, ac puncta parum dimota a loco suo, tum sibi relicta statim retro cursum
reflectent. At si dimoveantur a distantia limitis secundi generis vi utcunque exigua;
oscillatio erit multo major, quia necessario debebunt progredi ultra distantiam sequentis
limitis primi generis, post quem motus primo retardari incipiet. Quin immo si arcus
proximus hinc, & inde ab ejusmodi limite secundi generis concluserit aream ingentem,
ac majorem pluribus sequentibus contrariæ directionis, vel majorem excessu eorundem
supra areas interjacentes directionis suæ; tum vero oscillatio poterit esse ingens: nam
fieri poterit, ut transcurrantur hinc, & inde limites plurimi, antequam deveniatur ad
arcum ita validum, ut velocitatem omnem elidat, & motum retro reflectat. Ingens itidem
oscillatio esse poterit, si cum ingenti vi dimoveantur puncta a distantia limitum generis
Casus
oscillationis
majoris trans
plures limites.
Velocitatis
mutationes
alternæ: ubi ea
habeat maximum,
& minimum ubi
extingui possit.
Circa quos limites
oscillatio major
esse debeat, &
unde pendeat ejus
magnitudo.
1...,77,78,79,80,81,82,83,84,85,86 88,89,90,91,92,93,94,95,96,97,...263
Powered by FlippingBook