Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 95

directiones, ob molem massulæ tam exiguam respectu ingentis distantias, ad sensum
conspirant, vis com
-[98]-
posita ex omnibus dirigetur necessario ad punctum aliquod
intra massulam situm, adeoque ad sensum ejus directio erit eadem, ac directio rectæ
tendentis ad mediam massulam, & æquabitur vis ipsa ad sensum summæ virium
omnium punctorum constituentium ipsam massulam, adeoque erit attractiva semper, &
ad sensum proportionalis in diversis etiam massulis numero punctorum directe, &
quadrato distantiæ a medio massulæ ipsius reciproce; sive generaliter erit in ratione
composita ex directa simplici massarum, & reciproca duplicata distantiarum. Multo
autem majus erit discrimen in exiguis illis distantiis, si non unicum punctum a massula
illa solicitetur, sed massula alia, cujus vis componatur e singulis viribus singulorum
suorum punctorum, quod tamen in massula etiam respectu massulæ admodum remotæ
evanescet, singulis ejus punctis vires habentibus ad sensum æquales, & agentes in
eadem ad sensum directione; unde fiet, ut vis motrix ejus massulæ solicitatæ, orta ab
actionibus illius alterius remotæ massulæ, sit ad sensum proportionalis numero
punctorum, quas habet ipsa, numero eorum, quæ habet altera, & quadrate distantiæ,
quæcunque sit diversa dispositio punctorum in utralibet, quicunque numerus.
213. Mirum sane, quantum in applicatione ad Physicam hæc animadversio habitura sit
usum; nam inde constabit, cur omnia corporum genera gravitatem acceleratricem
habeant proportionalem massæ, in quam tendunt, & quadrato distantiæ, adeoque in
superficie Terræ aurum, & pluma cum æquali celeritate descendant seclusa resistentia,
vim autem totam, quam etiam pondus appellamus, proportionalem præterea massæ suæ,
adeoque in ordine ad gravitatem nullum sit discrimen, quæcunque differentia habeatur
inter corpora, quæ gravitant, & in quæ gravitant, sed ad solam demum massam, &
distantiam res omnis deveniat; at in iis proprietatibus, quæ pendent a minimis distantiis,
in quibus nimirum fiunt reflexiones lucis, & refractiones cum separatione colorum pro
visu, vellicationes fibrarum palati pro gustu, incursus odoriferarum particularum pro
odoratu, tremor communicatus particulis æris proximis, & propagatus usque ad
tympanum auriculare pro auditu, asperitas, ac aliæ sensibiles ejusmodi qualitates pro
tactu, tot cohæsionum tam diversa genera, secretiones, nutritionesque, fermentationes,
conflagrationes, displosiones, dissolutiones præcipitationes, ac alii effectus Chemici
omnes, & mille alia ejusmodi, quæ diversa corpora a se invicem discernunt, in iis,
inquam, tantum sit discrimen, & vires tam variæ, ac tam varii motus, qui tam varia
phænomena, & omnes specificas tot corporum differentias inducunt, consensu Theoriæ
hujus cum omni Natura sane admirabili. Sed hæc, quæ huc usque dicta sunt ad massas
pertinent, & ad amplicationem ad Physicam: interea peculiaria quædam persequar ex
innumeris iis, quæ per
-[99]-
tinent ad diversas leges binorum punctorum agentium in
tertium.
214. Si libeat considerare illas leges, quæ oriuntur in recta perpendiculari ad AB ducta
per D, vel in ipsa AB hinc, & inde producta, inprimis facile est videre illud, directionem
vis compositæ utrobique fore eandem cum ipsa recta sine ulla vi in latus, & sine ulla
declinatione a recta, quæ tendit ad ipsum D, vel ab ipso. Pro recta AB res constat per
sese; nam vires illæ, quæ ad bina ea puncta pertinent, vel habebunt directionem eandem,
vel oppositas, jacente ipso tertio puncto in directum cum utroque e prioribus: unde fit, ut
vis composita æquetur summæ, vel differentias virium singularum componentium, quæ
in eadem recta remaneat. Pro recta perpendiculari facile admodum demonstratur. Si
enim in fig. 23 recta DC fuerit perpendicularis ad AB sectam bifariam in D, erunt AC,
BC æquales inter se. Quare vires, quibus C agitatur ab A, & B, æquales erunt, &
proinde vel ambæ attractivæ, ut CL, CK, vel ambæ repulsivæ, ut CN, CM. Quare vis
Unde necessaria
omnium
corporum
uniformitas in
gravitate,
difformitas in aliis
innumeris
proprietatibus.
Vis in duo puncta
puncti positi in
recta jungente
ipsa, vei in recta
secante hanc
bifariam, & ad
angulos rectos
directa secundum
eandem rectam.
1...,85,86,87,88,89,90,91,92,93,94 96,97,98,99,100,101,102,103,104,105,...263
Powered by FlippingBook