Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 99

222. Inde igitur jam patet, loci geometrici exprimentis vim compositam, qua bina puncta
B', B agunt in tertium, partem, quæ respondet intervallo eidem LN, fore in prima e
tribus eorum positionibus propositis ipsum axem LN, in secunda arcum attractivum
LMN, in tertia repulsivum, utroque recedente ab axe ubique duplo plus, quam in fig. 27;
ac pro quovis situ puncti
g
in toto intervallo LN in primo e tribus casibus fore prorsus
nullam, in secundo fore attractionem, in tertio repulsionem æqualem ei, quam bina
puncta B', B exercerent in tertium punctum situm in
g
, si collocarentur simul in A, licet
in omnibus hisce casibus distantia puncti ejusdem
g
a medio systematis eorundem
duorum punctorum, sive a centro particulæ constantis iis duobus punctis sit omnino
eadem. Possunt autem in omnibus hisce casibus puncta B', B esse simul in arctissimis
limitibus cohæsionis inter se, adeoque particulam quandam constantis positionis
constituere. Æqualitas ejusmodi accurata inter arcus, & amplitudines, ac limitum
distantias in figura 1 non dabitur uspiam; cum nullus arcus curvæ derivatæ utique
continuæ, deductæ nimirum certa lege a curva continua, possit congruere accurate cum
recta; at poterunt ea omnia ad æqualitatem accedere, quantum
[103]
libuerit; poterunt
hæc ipsa discrimina haberi ad sensum per tractus continuos aliis modis multo adhuc
pluribus, immo etiam pluribus in immensum, ubi non duo tantummodo puncta, sed
immensus eorum numerus constituat massulas, quæ in se agant, & ut in hoc
simplicissimo exemplo deprompto e solo trium punctorum systemate, multo magis in
systematis magis compositis, & plures idcirco variationes admittentibus, in eadem
In alia
dispositione vim
in tractu continuo
nullam, in alia
attractionem, in
alia repulsionem,
manente distantia;
1...,89,90,91,92,93,94,95,96,97,98 100,101,102,103,104,105,106,107,108,109,...263
Powered by FlippingBook