Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 106

curvæ, quæ determinent continuam directionem virium, & curvæ etiam, quæ
trajectoriam describendam definiant, habita quoque ratione vis centrifugæ: atque hic
quidem uberrima seges succrescit problematum Geometriæ, & Analysi exercendæ
aptissimorum; sed omnem ego quidem ejusmodi perquisitionem omittam, cujus
nimirum ad Theoriæ applicationem usus mihi idoneus occurrit nullus; & quæ huc usque
vidimus, abunde sunt ad ostendendam elegantem sane analogiam alternationis in
directione virium agentium in latus, cum virium primigeniis simplicibus, ac harum
limitum cum illarum limitibus, & ad ingerendam animo semper magis casuum, &
combinationum diversarum ubertatem tantam in solo etiam trium punctorum systemate
simplicissimo; unde conjectare liceat, quid futurum sit, ubi immensus quidam
punctorum numerus coalescat in massulas constituentes omnem hanc usque adeo inter
se diversorum corporum multitudinem sane immensam.
237. At præterea est & alius insignis, ac magis determinatus fructus, quem ex ejusmodi
contemplationibus capere possumus, usui futurus etiam in applicatione Theoriæ ad
Physicam. Si nimirum duo puncta A, & B sint in distantia limitis cohæsionis satis validi,
& punctum tertium collocatum in vertice axis conjugati in E distantiam a reliquis
habeat, quam habet limes itidem cohæsionis satis validus; poterit sane
[110]
vis, qua
ipsum retinetur in eo vertice, esse admodum ingens pro utcunque exigua dimotione ab
eo loco, ut sine ingenti externa vi inde magis dimoveri non possit. Tum quidem si quis
impediat motum puncti B, & circa ipsum circumducat punctum A, ut in fig. 34 abeat in
A';
Conversio totius
systematis illæsi:
impulsu per peri-
metrum ellipsoes
oscillatio: idea
liquationis, &
conglaciationis.
1...,96,97,98,99,100,101,102,103,104,105 107,108,109,110,111,112,113,114,115,116,...263
Powered by FlippingBook