Rogerius Josephus Boscovich: Theoria philosophiae naturalis - page 100

centrorum distantia, pro sola varia positione punctorum componentium massulas ipsas
vel a se mutuo repelli, vel se mutuo attrahere, vel nihil ad sensum agere in se invicem.
Quod si ita res habet, nihil jam mirum accidet, quod quædam substantiæ inter se
commixtæ ingentem acquirant intestinarum partium motum per effervescentiam, &
fermentationem, quæ deinde cesset, particulis post novam commixtionem respective
quiescentibus; quod ex eodem cibo alia per secretionem repellantur, alia in succum
nutrititium convertantur, ex quo ad eandem præterfluente distantiam alia aliis partibus
solidis adhæreant, & per alias valvulas transmittantur, aliis libere progredientibus. Sed
adhuc multa supersunt notatu dignissima, quæ pertinent ad ipsum etiam adeo simplex
trium punctorum systema.
223. Jaceant in figura 31 tria puncta A, D, B, in directum: ea poterunt respective
quiescere, si omnibus mutuis viribus careant, quod fieret, si tres distantiæ AD, DB, AB
omnes essent distantiæ limitum; sed potest haberi etiam quies respectiva per elisionem
contrariarum virium. Porro virium mutuarum casus diversi tres esse poterunt: vel enim
punctum medium D ab utroque extremorum A, B attrahitur, vel ab utroque repellitur,
vel ab altero attrahitur, ab altero repellitur. In hoc postremo casu, patet, non haberi
quietem respectivam; cum debeat punctum medium moveri versus extremum attrahens
recedendo simul ab altero extremo repellente. In reliquis binis casibus poterit utique res
haberi: nam vires attractivæ, vel repulsivæ, quas habet medium punctum, possunt esse
æquales; tum autem extrema puncta debebunt itidem attrahi a medio in primo casu,
repelli in secundo; quæ si se invicem e contrario æque repellant in casu primo, attrahant
in secundo; poterunt mutuæ vires elidi omnes.
224. Adhuc autem ingens est discrimen
inter hosce binos casus. Si nimirum
puncta illa a directione rectæ lineæ
quidquam removeantur, ut nimirum
medium punctum D distet jam non nihil
a recta AB, delatum in C, in secundo
casu adhuc magis sponte recedet inde, &
in primo accedet iterum; vel si vi aliqua
externa urgeatur, conabitur recuperare
positionem priorem, & ipsi urgenti vi
resistet. Nam binæ repulsiones CM, CN
adhuc habebuntur in secundo casu in
ipso primo recessu a D (licet eæ mutatis
jam satis distantiis BD, AD in BC, AC,
evadere possint attractiones) & vim com-
[104]
-opponent directam per CH contrariam
directioni tendenti ad rectam AB. At in primo casu habebuntur attractiones CL, CK,
quæ component vim CF directam versus AB, quo casu attractio AP cum repulsione AR,
et attractio BV, cum repulsione BS component vires AQ, BT, quibus puncta A, B ibunt
obviam puncto C redeunti ad rectam transituram per illud punctum E, quod est in triente
rectæ DC, & de quo supra mentionem fecimus num. 205.
Alius casus vis
nullius trium
punctorum posito-
rum in directum
ex distantiis
limitum: tres alii
in quorum binis
vis nulla ex elisi-
one contrariarum.
In eorum altero
nisus ad
recuperandam
positionem, in
altero ad magis ab
ea recedendum, si
incipiant inde
removeri.
1...,90,91,92,93,94,95,96,97,98,99 101,102,103,104,105,106,107,108,109,110,...263
Powered by FlippingBook