Simplicia, vel sempiterna, u t caelum: vel corruptibilia, ut
elem en ta. Com posita, vel im pe rfec ta , vel perfecta.
Imperfecta, quae gignuntur in sublimi. Rursus perfecta, vel
inanima, ut metalla: vel animata, quae aut vegetabilia, aut
5
sensibilia, aut horum media. Vegetabilia, ut plantae, quae
aut herbae, aut frutices, aut arbores. Sensibilia, ut animalia,
quae vel rationalia, ut homo: vel ratione carentia, ut bruta.
Media sunt, quae Graeci Zwofuta vocant. Haec omnia
tractare incumbit, Epistemon, si ad veram substantiae
10
cognitionem pervenire cupis. Licet quaedam sint, quae magis
ad ipsa accidentia declinant: nihilominus substantias aut
omnes res esse dices: aut si distinctas, utique scire oportebit,
a quibus distinguantur. Sic tandem utriusque cognitio
requiritur, perinde ac dulcis et amari. Sive igitur accidentia
15
sint, sive substantiae, u trunque cognoscere oportebit,
principaliter tamen substantiam. EPIST. Discursus iste mihi
placuit, quem olim quasi ad verbum apud Heraclidem vidi:
et hisce temporibus apud Politianum, verbis quibusdam
immutatum, eoque fuit gratior. Quapropter parebo libenter,
20
et dicam ordine paucis, quae nostro proposito convenire
videbuntur: tu vero cum in hac parte sapientiae tempus
aliquantum contriveris, advertes, ne quid praetermittatur.
Itaque de prima Philosophia, quae Deum, mentesque corĀ­
po re seiunctas, ac m u ltip licia do c trin a rum om n ium
25
principia (quae vocamus Axiomata, sed naturae vestigiis
indagata) complectitur, quae etiam nobis de substantia
tractationem peperit, satis sit dictum: ad reliquum genus
Ph ilosophiae veniam . Itaque Philosophia, secundum
Platonem, est mortis meditatio, et scientia rerum huma-
30
narum atque divinarum. Eius subiectum est, omne id quod
in hominis scientiam, sive corporeum, sive incorporeum sit,
cadit. Finis vero, ipsa notitia est. Hanc secundum Platonem
in activam et contemplativam secamus, tum quae de rerum
in intelligentiam cadentium natura disserit, tum quae circa
86
Epistemon
1...,18,19,20,21,22,23,24,25,26,27 29,30,31,32,33,34,35,36,37,38,...143