m elancho licus quo ad th e sau rum , p e r am issionem
propositi: sic enim praeteriret thesau rum , nec levaret
ipsum. Licet impos mentis nonnunquam quaedam adfert
praeter intentionem, et sine proposito, maximi momenti:
5
illud tamen est fortuitum illi cui adfert, non autem furioso,
nisi potentia. Item fortuna proculdubio Philosophorum
sententia convertitur cum casu, sed non e contra. Quod ad
tertium attinet, ex prima distinctione diluitur. Quomodo
autem procedant omnia a primo ente, sic patet. Quod ad
10
prima principia attinet, sunt a Deo immediate, scilicet
materia et forma. Effectus vero consequentes sunt ab ipso
mediante natura: nihil autem est a Deo immediate tantum.
Unde patet, fortunam et casum, quatenus circa materiam
versantur, ipsa originaliter considerata, a Deo immediate
15
esse: at fortunae et casus effectus mediante natura. PHIL.
Intellexi olim, Deum ipsum, seu primum entium, nulla
ratione dici causam, quo ad materiam. Deus rerum quidem
triplex est causa: scilicet efficiens, exemplaris, et finalis, sed
nullo modo materialis. EPIST. Verum dicis, Deum non esse
20
materialem causam: nec ego id sentio, sed dicebam, Deum
esse causam imm ed ia tam ipsius m ate riae, et non
materialem. In Deo enim generatio et spiratio, est aeterna
emanatio. Sed effluxio per creationem, est huius temporis,
in qua consideratur creatio, quae solius Dei est, per quam
25
res de nihilo exit in esse. Item factio, per quam res exit in
esse de aliquo. Hoc modo Deus non est causa principiorum:
quia facere, est operari de aliena materia, quae in Deo non
est. Q u icqu id enim est suum , est p rop rium , et non
alienum24. Ultimo est generatio, per quam de substantia res
exit in esse, et dicitur effectus consequens mediante natura.
24 K: proprium et alienum
100
Epistemon
1...,25,26,27,28,29,30,31,32,33,34 36,37,38,39,40,41,42,43,44,45,...143