concreta: praestantiori tamen forma quam cetera omnia
p raed ita, lucida, mobilis, ac demolitioni (ut universa)
subiecta: quam Hebraeorum Mechubales, quoad firma­
mentum, defusionem, extensionemque appellant: Plato vero
5
et Aristoteles soliditatem significant. PHIL. Memini me
legisse, quo ad omnes proprietates coeli, ipsum sic definiri,
tam philosophorum quam vestrae religionis sententia:
Coelum est corpus purum, natura simplicissimum, essentia
subtilissimum, incorruptibilitate solidissimum, quantitate
10
maximum, qualitate lucidum, diaphano perspicuum, materia
purissimum, figura sphaericum, situ locali supremum, ampli­
tudine creaturarum aliarum in se contentivum. Sed miror
apud Archimedem Samii Aristarchi, et apud Ciceronem
Nicetae ac Philolai sententiam, a philosophis velut inanem
15
et ridiculam explosam, cur dicant coelum stare, terram autem
moveri. quandoqu idem Plato et Aristoteles, una cum
universa cohorte philosophantium, eum orbiculari motu
incitari asserant. EPIST. Hactenus, quotquot erant qui hac
de re certarunt, communiter opinionem Samii et ceterum
20
reiecerunt. Ego autem utramque sententiam veram esse
potius dicerem, quod etiam ex nostrae religionis doctrina
elicio. Aperte enim intelleximus ex superioribus coelorum
diversitatem, in quibus utrunque manifestatur. Quippe coe­
lum a motu est extraneum, beatorum spirituum habitaculum,
25
et specia lite r sedes Dei a p u d nos n u n cu p a tu r. Sed
crystallinum est, cui proprie et specialiter convenit, quod est
motu velocissimum, ad inferiora virtutis influxivum. Eodem
modo firmamentum, cui plurimae conveniunt ex proprie­
tatibus supradictis, quod insuper est aquarum divisivuum,
30
ac stellis decoratum. Unde manifeste apparet utriusque
sententia. Philolaus enim excusari poterit ratione primi coeli,
quod cum revera non moveatur, et ceterorum nullus motus
sit simpliciter sensibilis, nisi ex quibusdam, certis tamen
apparentiis et signis, ut postea dicetur. Praeterea naturaliter
114
Epistemon
1...,32,33,34,35,36,37,38,39,40,41 43,44,45,46,47,48,49,50,51,52,...143