ipsos orbes. Quamquam Plato et Aristoteles octo sphaeras
posuerint, recentiores tamen ob triplicem motum octavae
sphaerae, decem statuunt. Cum enim uni simplici corpori
tan tum un u s m o tu s tribu a tu r, sup ra octavum duos
5
colligimus, quorum extremus ab oriente in occidentem motu
diurno cietur: nonus rapitur cum decimo, proprioque motu
contra, super linea ecliptica et polis zodiaci nititur, qui centum
annis uno gradu progreditur: et ob hoc tardus nuncupatur,
ac d ifficu lte r pe rcep tib ilis. O ctavus a m erid ie in
10
septentrionem proprio motu volvitur: primo ob inaequalem,
et nunc tard io rem , nunc velociorem motum : tum ob
quarundam stellarum, quae fuerunt vicinae aequinoctiali,
recessum longius versus boream, et econtra: ut in extrema
cauda Cynosurae, stella Hipparchi tempore ab aequatoris po-
15
lo circiter duodecim gradus, hodie tantum quattuor gradus
inde distat: atque ob anticipationem aequinoctiorum et
solstitiorum, propter intersectionis vernae alterationem:
ultimo, ob maximam solis declinationem, quem proprie motu
accessus et recessus nuncupamus. His annectuntur septem
20
orbes planetarum, in quorum ordine, licet Plato a Ptolemaeo
discordet, quod ille supra solem lunam ponat: quia si infra
solem esset Venus et Mercurius, sentiremus ademptionem
conspectus solis: perinde in Lunae interpositione, inter solem
atque visum nostrum: tamen Ptolemaei sententia verius,
25
Solem medium esse planetarum, dicendum est. inquit enim
Regiomontanus, non esse consentaneum spatium inter
solem et lunam sine stellis, vel ex proportione distantiarum
lunae et solis, atque computatione semidiametrorum terrae.
PHIL. Ex distantia orbium et planetarum, facile apud nos
30
patet numerus eorum. Nam a terra usque ad Lunam, sunt
118
Epistemon
1...,34,35,36,37,38,39,40,41,42,43 45,46,47,48,49,50,51,52,53,54,...143