nil penetrare poterat, quod est ultra firmamentum. Natu­
ralibus igitur rationibus adiutus, ad supernaturales devenit,
existimans, si coelum movetur, debet dari causa, quae erit
movens. at hic ad motum se habet, sicut nauta ad navem:
5
movens igitur, aliqua ratione migrabit in mobile.Nauta enim
non potest navem movere et gubernare, nisi aliquantum
moveatur: quo concesso et posito, erit processus in infinitum.
Ergo rationabilius est, coelum esse immobile: quod etiam
nostrae religionis rationibus assequi poterit. Deum enim
10
asseveramus omnia movere, sed nulla ratione moveri. itaque
consentaneum est, ut habeat sibi creatam sedem quoque
immobilem, ut aequa sit proportio eius et illius. Quo fit, ut
Philolaus cum suis non inepte senserit. Licet Plato, Aris­
toteles, et ceteri naturalibus signis acute perspexerunt motum
15
in coelo continuum, quod opponitur quieti ob nobilitatem
corporis. Attamen non convenit empyreo coelo, ubi sicut non
datur motus, ita nec quies, quae est privatio motus: quo fit,
ut se habeat ad modum creatoris, ut dictum est. Porro terram
moveri, aperte est falsum: sed condonandum illis. arbitrati
20
enim sunt circa terram motum dari, si in coelo quies ponitur.
At ubi rem ultima contemplatione inspicio, dico quidem
Philolaum cum suis non ex scientia, quin potius ex ipso
naturae dictamine coelum stare asseverasse. Errarunt tamen
in hoc, quia omnes existimaverunt stare: au t unum si
25
putarunt, pluralitate decepti sunt. Ac ideo terram potius
moveri, atque inde terraemotus fieri: sed ratio terraemotus
ex ista consequentia est satis frigida. PHIL. Perge oro, neque
sis circa haec nimium occupatus, et decorum conventus
observa. EPIST. Ignosce precor, ipsa enim me contemplatio
30
apprehenderat: ideo prolixiorem reddidit. Sed venio ad
116
Epistemon
1...,33,34,35,36,37,38,39,40,41,42 44,45,46,47,48,49,50,51,52,53,...143