quolibet signo moratur quadraginta diebus. Sol dicitur
decies maior est terra: at secundum Ptolemaeum, CLX
vicibus maior est terra. Calidus et luminosus, eclipsim
patitur, communis est omnibus, nube celatur. solus per se
5
lucet, quod nulli sideri magis competit: unde et nomen
accepit. stellas illuminat: et tamen eas per praesentiam
suam, apparentia sui luminis privat. medius est planetarum:
odiosus aegris oculis, sed amabilis puris. tempora distin­
guit: locis immundis non inquinatur. testea consolidat,
10
gelida resolvit: flores aperit, fructus m aturat, corpora
diaphana penetrat, non quiescit, visum retundit, vapores
elevat, hemisphaeria vicissim perlustrat appropinquans
nobis, aestatem facit: recedens vero, hyemem efficit: oculus
est mundi. In quolibet signo moratur 30 diebus et 10 horis:
15
cursum per annum facit motu proprio, sed diem perficit
motu primi mobilis. Venus est lucifer, calidus et humidus:
malitiam Martis temperat. semper comitatur solem: sed
cum praecedit, dicitur Lucifer: quando sequitur, dicitur
Vesper. colorem habet candentem et refulgentem, electro
20
similem. inter sidera plus splendet: complet cursum suum
in 348 diebus. M ercurius sem per cum sole graditur,
nunquam ab eo plus 30 gradibus distans: colorem habet
rad ian tem : raro p ro p te r v icin ita tem solis ce rn itu r.
eloquentia sub ipso est, aquis dicitur dominari, et praeesse
25
seminibus. cursum complet 338 diebus. Luna noctem
illuminat, lumen mutuat: augmentum patitur, et detri­
mentum. infima est inter planetas: eclipsim patitur et efficit,
maculas habet, prop ter coniunctionem eius, quam cum
inferioribus habet. item corniculata interdum apparet: ex
30
eo quod pars eius illuminata, a nobis absconditur. item
Regina coeli appellatur: Sol enim tanquam medius pla­
netarum, participat omnes proprietates omnium, et eas ad
lunam cum lumine suo transmittit: ipsa vero luna quae­
cunque a sole sicut recipit, ita influit. Unde quia per eam
128
Epistemon
1...,39,40,41,42,43,44,45,46,47,48 50,51,52,53,54,55,56,57,58,59,...143