vim ab eo rebus tributam, quae cum Basilio natura commode
nuncupari potest. Mas autem et femina, quatenus solum
semen conferunt, quod natura sive Deus fovet ac informat,
potius instrumenta sunt censenda. PHIL. Non videtur mihi
5
incommoda Platonis animalium partio, quam32 in Timaeo
quadripartitam ostendit. Nam Deus ad ideam mentis suae
inspiciens, quattuo r animalium genera produxit: Deos
nempe iuniores, sive animos coelestes: volucres seu aereos
animantes: aquatiles, ac terrestres, cui non repugnat, si modo
10
congrue intelligatur, sen ten tia in libris de Animalium
generatione et Historia. EPIST. Fugienda quoque est opinio
Empedoclis, et Anaximandri ceterorumque, quorum Plu-
tarchus in libro de Philosophorum decretis copiosam facit
mentionem, qui ab initio imperfecta fuisse, nec omnibus suis
15
partibus praedita asserunt. Quo fit, u t non minus detestandi
sint Marcion Cerdo, Manichaei, fanaticique alii homines, in
errores prolapsi, sanum et verum Platonis sensum depra­
vantes. Principio itaque corpus hominis, praeter materiam
communem elementorum, quattuor qualitatibus constat: ut
20
Hippocrates, Plato, Galenus et Aristoteles testantur. ex quibus
quattuor humores eiusdem plane naturae cum suis ele­
mentis, profluunt, et in corpore humano materiam agunt,
ex qua idem conflatur. Unde solidiores quaedam particulae
prodeunt, similares nempe, ut sunt primae portiones, ex
25
quibus membra fiunt, sicut cerebrum, nervus etc. quoniam
similium sibi qualitatum concretioni respondent: et dissi-
milares, quae ex simplicib.[us] illis compositae dicuntur. Ex
hisce particulis tota humani corporis moles construitur. Hinc
constitutionum genera a Galeno novem asseruntur: unum
30
temperatum seu medium, in quo33omnes qualitates servant
aequilibrium proportionis: octo intemperata, in quibus
32corr. ex: qua; K: quam
33corr. ex: media in qua; K: medium in quo
142
Epistemon
1...,46,47,48,49,50,51,52,53,54,55 57,58,59,60,61,62,63,64,65,66,...143