corpus un iversum , u t superius mem inimus. Ceterum
respiratio, cuius paulo ante expressam fecimus mentionem,
secundum Platonem, ex continua inspirati aeris extrinsecus,
expiratique intrinsecus agitatione nascitur. Cuius causa
5
efficiens est anima: adiuvans, aer externus, qui occursu
exhalati spiritus e pectore inflectitur, u t inspiretur. Materia
aer ipse, ex quo fit resp ira tio . Finis, u t calor cordis
refrigeretur. Instrumenta sunt, aspera arteria, et pulmo. Cui
qu idem sen ten tia e Galenus non adv e rsa tu r, dum
10
respirationem, actionem quandam animae ad vitam spiritu
vitali tu end am esse vult: qui duobus officiis, nempe
inspirationi et respirationi, tertium, utpote expirationem
adiunxit velu t medium quoddam in ter illa. Fit autem
inspiratio, cum aer externus adducitur: quae ad respira-
15
tionem se in perpetua relatione habet, quorum halitus fu-
liginosus e pulmone per arteriam asperam, perque os et
nares efflatur. Hinc non video, qua ratione Aristoteles
Platonem reprehendat, qui pisces respirare probat: qua item
ratione Galenus asscribat Platoni, reflexum aerem externum
20
causam esse motricem respirationis: cum ipse potius dicat,
effluentem vim e pectore, aerem externum incitare et
inflectere, u t in eius loco eo succedente fiat inspiratio. PHIL.
Est etiam inter vitales animalium actiones facultas quaedam,
quae p a lp ita re cor, et a rte ria s m icare facit: hu iusce
25
palpitationis causa efficiens, calor cordis ab animo excitatus,
quo illud se erigens et agitans, vitam universo corpori
impertit. Materia est spiritus, quo hausto cor intenditur et
contrahitur. Forma, editio pulsus. Finis, cordis, atque adeo
totius animati corporis temperiem dinoscere. EPIST. Recte
30
dicis. At animam, secundum communem modum docendi,
esse per se spiritum quendam, sive intellectilem essentiam,
ab omni corporis contagione diversam, quae corpori infusa
a Deo, vires quasdam communes sortitur. Huius sedes,
secundum Platonem, est in cerebro. Aristoteles vero ait, eam
156
Epistemon
1...,53,54,55,56,57,58,59,60,61,62 64,65,66,67,68,69,70,71,72,73,...143