decubitus quoque dexter magis convenit, cum sinistro, quam
supinus. Danda itaque est opera, et annitendum omnino,
u t n eque som nus, n eque vigilia m odum excedant.
Evacutionum autem genera varie fiunt: nunc per venae
5
sectionem, nunc per medicamentum purgans, subinde
etiam per vomitum, scarificationem, ac cucurbitarum appo­
sitionem, inediam, et somni ab inedia repetitionem, mixtio­
nem, sputi eductionem, sanguinis e naribus productionem,
mensium, haemorrhoidum, coitum, insensilemque evapo-
10
rationem, quae quidem a natura nobis etiam quiescentibus
fieri solet. Horum autem potissima sunt, quae per se fiunt.
Postremo animi perturbationes non sunt a medico conte­
mnendae, quod magna illarum vis sit, et miras in corpore
motiones excitent: id quod praeter alias, timor potissimum,
15
gaudium ira, et verecundia evidenter declarant. PHIL.
Rerum non naturalium num erum , consequitur rerum
praeter naturam numerus. EPIST. Secundum Galenum
lib.[ro] 2. Therapeuticae methodi, nom inatur Affectus,
generatim sum p tu s pro rebus quae co rpus nostrum
20
quomodolibet praeter naturam afficere possunt. Sic sane
tres sunt affectus praeter naturam: causa, quae morbum
praecedit: morbus, a quo primum vitiatur actio: symptoma,
quod morbum sequitur. Per primum affectum suapte ra­
tione, per se et primo, non laeditur actio: sed ex accidenti,
25
vel secundo, interveniente nimirum morbo. Horum, secun­
dum Galenum lib.[ro] de morbis differ.[entiis] causa du­
plex est: alia externa, sic dicta, quod extrinsecus adveniat,
nec intra corpus animalis consistat, velut frigus, aut scorpio
pungens: alia interna, quae quidem in ipso animalis cor-
30
pore consistit. Hae causae medico scrutandae summopere
sunt. Unum enim genus morborum est, quod in similaribus:
alterum, quod in instrumentariis: tertium, quod in utrisque
176
Epistemon
1...,63,64,65,66,67,68,69,70,71,72 74,75,76,77,78,79,80,81,82,83,...143