aut hectica, aut marasmus. haec si illi accesserit, ex omnibus
febribus pessima est, quae (secundum Galenum lib.[ro]10.
Ther.[apeuticae] Meth.[odi]) omnem curationem respuit.
PHIL. Quasi ad finem Medicam artem deduxisti. hoc unum
5
superest ut dicas, de ea nempe parte Physicae, quae cogni­
tionem praeteritorum, inspectionem praesentium, et futu­
rorum praedictionem continet. EPIST. Haec pars physicae
disciplinae inter ceteras potissima est, et praestantissima,
quae Graecis chmeiwTiK- nuncupatur, cum quod haec ipsa
10
morborum ac passionum corporis cognitionem suggerit
(qua d e s titu tu s Physicus, nu llum a co rpo re malum
profligare potest) tum quia hac lege cuiusque partis,
potissimum vero eius quae sensum effugit atque adeo cuius
passiones difficillime deprehendun tur, morbos ac mala
15
promptissime dinoscant. in quo potissimum requiritur, et
summopere quidem, cognitio crisium, Latinis iudicium
significans: quae in p raesen tia non est, nisi subita et
praeceps in morbo mutatio, qua aut confestim liberantur a
morbis aegri, aut magnam in melius mutationem obtinent,
20
aut statim moriuntur, aut multo deteriores evadunt. Harum
prima, crisis simpliciter: secunda, crisis e l l i p - j , id est
deficiens: te rtia crisis mala: qu a rta , a x e l - j , hoc est
imperfecta et mala nuncupatur. Quo fit, ut illae mutationes
quae paulatim fiunt, vel scilicet debilitata virtute, vel morbo,
25
non crises, sed simpliciter I v c e i j, hoc est solutiones
nuncupentur. Ad horum iudiciorum rationem in primis
necessaria est quattuor morbi temporum, nempe principii,
incrementi, declinationis, et potissimum vigoris cognitio:
ad quod et urinae inspectio non parum conducit. De iis
30
enim quae in iecore et intra venas sunt, nullum plane nec
manifestum, nec evidens signum habemus, praeterquam
solam urinam. atque haec est excrementum sanguinis in cava
180
Epistemon
1...,65,66,67,68,69,70,71,72,73,74 76,77,78,79,80,81,82,83,84,85,...143