omnibus temperatis animalibus plantisque esse, quae ex pari
et aequa inter se contrariorum coeuntium portione constat:
sed quae tum animalis, tum plantae naturae convenit.
Istorum sunt quattuor humores, quos calidos, frigidos,
5
humidos, siccosve, tales esse non nisi potestate constat:
quo rum p a rte s aliae sim ilares, aliae in strum en ta le s
statuuntur. Hinc facultatum alia est Animalis, quae ex
cerebro per nervos, ceu fistulas quasdam sensum et motum
in totum corpus transmittit, ac intellectum fovet: Vitalis,
10
quae ex corde per arterias, ceu canales quosdam, vitam
universo corpori impertit: Naturalis, quae ex iecinore per
venas, omnibus corporis partibus alimoniam praebet. quam
superius quadruplicem diximus: attractricem, retentricem,
concoctricem, et expultricem.
15
Ceterum actiones sunt motus activus, qui a facultate
procedunt, quae actionum est causa: qua pereunte, nulla
unquam sequetur actio. quae a medico diligenter sunt consiĀ­
derandae, quod ex iis corporis constitutionem dinoscere
liceat. Postremo, spiritus est substantia subtilis, aerea,
20
dilucida, ex tenuissima quaque sanguinis parte producta,
ut deferatur virtus a partibus principatum obtinentibus, ad
reliquas, et quo proprias edere actiones possint, cuius
membra u t facultatum statuuntur. et medicus spirituum
custodiae attentus esse debet, quod sine iis corpus vivere
25
nequeat, nec virium essentia consistere potest. PHIL. Istis
absolutis, quae ad physiologiam et amb itum Physici
pertinebant, opportune de rerum non naturalium numero
disserere poteris. EPIST. Nostri temporis medici res non
n a tu ra les eo vocan t, quod n im irum co rpus nostrum
30
necessario a lte ren t: et nisi o p p o rtu n e ac sa lub rite r
adhibeantur, sanitatem etiam destruan t. tales sex sunt
numero: aer, cibus, et potus, motus et quies, somnus et
vigilia, excretio et retentio; postremo animi perturbatio.
Horum primi essentia est sita in consideratione puri, crassi,
172
Epistemon
1...,61,62,63,64,65,66,67,68,69,70 72,73,74,75,76,77,78,79,80,81,...143