per totum corpus animatum diffusam, quod ubique uti
ratione videamur: quod et Themistius testatur. Licet ex
nostrae religionis textu, in corde eam sitam esse constet: ut
Matth.[aei] 6. ubi thesaurus tuus, ibi cor tuum. Item, De
5
corde exeunt cogitationes. Item Paul.[i]1. Corinth.[iis] 2. Nec
in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus, etc. Huius
tres sun t facultates, penes quas imaginem Dei compĀ­
lectimur: quarum prima est intellectus sive mens, dicta
animi rationalis facultas, quae incorporea, corporeaque,
10
communia et singula intelligit, ratiocinatur, contemplatur,
et diiudicat: cuius origo sive sedes, ex Platonis sententia, in
ipsa rationalis animi sede est: et obiectum eius non est
quippiam praefinitum specialiter, sed quicquid in rerum
natura est, quod alias ens appellamus. Praeterea modus, quo
15
omnia percipit: primo speciebus sensibilibus exceptis, et
coniunctis per communem sensum, imaginatio componit,
ac discernit, quod tandem memoria amplectitur. Intelli-
gentia diiudicat et discernit: cui praesto adest rationatrix
facultas, quae diligentius cuncta considerat, causas et
20
effectus inquirit, alia ex aliis deducit, et annectit: per omnia
denique diligentissima inductione progreditur: quae recte
suo muneri intenta, nec errare potest, nec decipi. < PHIL. > 39
Memini te superius, secundum Aristotelem, intellectum in
agentem et patientem secasse: sed audivi quendam huius
25
aetatis virum, eam divisionem adversus religionem ipsam
esse asserentem: quoniam adeo unita est anima hominis,
ac mens sive spiritus, ut secari non possit. EPIST. Quisquis
est, qui talia somniat, ignorantiae signum producit. Quis
enim est qui negare audeat, Divinitatem non modo unitam
30
sed unam? Et tamen recipit realem diversitatem: quare ratio
illa est frigida, quae nil probat. Imo Aristotelis sententia,
quam nostri etiam Theologi observant, vera est: quod et
39Po smislu ovdje treba staviti novog sugovornika <Phil.> koji nedostaje u oba
izdanja.
158
Epistemon
1...,54,55,56,57,58,59,60,61,62,63 65,66,67,68,69,70,71,72,73,74,...143