altiora, unde cognoscere possis nostrae religionis scientiam.
Institui enim de Philosophia peculiares libros, quos tandem
lectione ipsa consequi facile poteris31. illud tamen praeterire
nolui, nempe de Metallorum generatione esse, qui diversas
5
opiniones tueantur, cum tamen altera alteram declaret.
Quod enim Plato more Pythagoreorum, metalla fusiles
aquas in Timaeo nominavit: hoc Aristoteles est secutus, dum
duo exhalationis genera, aridum et humectum, ad modum
Platon is, qu i hum o rem crassum et viscosum posu it,
10
existimavit. idem Theophrastus, Peripatetici, et Academici
omnes sequuntur. Unde quidam dissensionem Alchymi-
starum colligunt, sed nulla est. Idem quippe Alchymistae
sulphure, quod illi arido et sicco: idem argento vivo, quod
illi humido aut viscoso, quemadmodum vino rubeo san-
15
guinem designan t. Q uodque Alchymistae, deficiente
sulphure alia metalla, praeter aurum, prodire asserunt, non
excludunt in aliis metallis: sed non sic abundare, ut in auro,
docent. Nec inde reprehendendi et insani habendi sunt
Chymistae, quod coelestium motuum virtutes, et siderum
20
vires peculiares metallis, et quae multum ad generationem
metallorum conducant, posuerint: quandoquidem ad eorum
ortum communiter non modo teporem et humiditatem
terrae, sed coeli quoque temperationem necessariam esse
scimus. quod patet, dum inferiora a superioribus regi
25
consideramus. Praeterea non turberis quosdam furere, ac
exquisitius quid dicere velle, dum duas illas efficientes
causas ab Aristotele traditas, calidum et frigidum ponunt,
eisque tanquam materiam subiici siccum et humectum atque
viscosum asserunt: quia per calorem siccum et aridum, et
31 Umetnuto u K: et inde in primis intelligere, quomodo Astrologia iudiciaria, vana
sit, et Catholicae religioni repugnet. Alias Astrologia extra divinationem Astronomiae
iungitur. Divinatricem vero, quam veteres Genethliologiam vocant ius tam Civile,
quam Canonicum damnat: impugnat Augustinus, execratur Chrysostomos, ridet
Basilius: licet multos hodie habeat amatores.
138
Epistemon
1...,44,45,46,47,48,49,50,51,52,53 55,56,57,58,59,60,61,62,63,64,...143