per frigus humor et viscositas designari potest. Idem prorsus
Platonis, Aristotelis, Theophrasti, Plinii, et Agricolae de ortu
lapidum est sensus, cum metallis: nisi quod haec plus
humoris, illi siccitatis habeant, minimeque fundi possint:
5
illius praeterea succus in terrae venis inclusus, familiari sibi
alimento, hoc est, sicca exhalatione, u t Aristoteli placet,
augetur, aliturque. PHIL. Quandoquidem impressionum
ulteriorem tractationem distulisti, proximum mihi videtur,
u t ad stirpium et animalium devenias examen. EPIST.
10
Maxime proprium stirpium, secundum Platonem, Aristo­
telem, Theophrastum et Galenum est, u t ab interna natura,
velut ab anima gubernentur, illamque habeant ceu ultimum
sui principium: ita tamen, ut anima vegetatrice duntaxat sint
praeditae, qua alantur, augeanturque. Nec Plato repre-
15
hendendus est, quod eas animalia vocare non sit veritus: iis
siquidem facultatibus, quae communes ipsis sint cum
animantibus, constant. quod et Galenus in libris de placitis
Hippocratis et Platonis sentire videtur. Iisdem quoque has
quattuor, quas animalibus facultates attribuit: nempe attrac-
20
tricem, retentricem, alteratricem, et expultricem. Unde vo­
luptatis ac doloris sensum quodammodo, in congruo ali­
mento, vel capiendo, vel incommodo expellendo, habere
videantur. PHIL. Videtur sane Aristoteles contra Platonem
non iure agere, dum non animantes, sed participes dumtaxat
25
stirpes animae asserit: et quiquid anima constat, non esse
animatum censet. EPIST. Ceterum ad naturam recte cogno­
scendam omnium animalium, praesertim perfectorum, has
omnes vires animae, aut aliquas earum, illis inditas esse
oportet: motricem, vegetatricem, altricem, auctricem, sensi-
30
tricem: quorum primam causam efficientem extitisse Deum,
non est dubitandum. Secundum vero praescriptum illud, et
140
Epistemon
1...,45,46,47,48,49,50,51,52,53,54 56,57,58,59,60,61,62,63,64,65,...143