essentiam animas posuerit. Sed conceptus Philosophorum
obscuriores, et varia iudicia, huius diversitatis causam potius
dixero. Si enim quis recte et penitus introspiciat horum
sententias, concordiam omnimodam deprehendet: quod
5
nitar pro virili in libro de Sympathia et Antipathia ostendere.
PHIL. Audivi olim quo sdam a lte rcan te s, P laton is
sententiam veritati repugnare, quod aeternam aeque ac
Deum animam faciat: sed si intelligant, quid sit ideatum
ideae in esse subiecti existentem et non existentem37: facile
10
scient, quomodo aeterna, quomodo item non aeterna
nuncupetur. EPIST. Acute sane multa paucis complexus es.
Audivi ego quoque eandem quasi concertationem etiam
apud nostros Platonem damnantes, quod animos corporum
singulorum omnes certo quodam numero, qui nec augeatur,
15
nec m inuatur, factos a Deo censuerit. At tua ratio, seu
distinctio, mi Philomuse, eodem modo ho rum arguit
ignaviam, qui praeter id Platonem et Origenem, de ortu
animarum ex traduce insimulant, quod et Apollinarius
episcopus tuetur: si inquam dictam distinctionem bene
20
concoxerint, repugnantiam omnem tollent. Nullum enim
horum fit, quoad esse subiecti: sed consentaneum, imo
necessarium est, ut id fiat, si sermo fuerit de ideato non
existente, in esse subiecti. talis enim conceptus et ab aeterno
est et concreatus, et ex traduce. At si de ideato in esse subiecti
25
instituitur sermocinatio, tunc est falsum et errore plenum:
quod Platonem sensisse, omnino impium est asseverare,
quod libro citato clarius exponam. PHIL. Mea distinctio ergo
multum tibi, ut audio, placuit? Gaudeo. Nam et penetrationi
convenit corporis ab anima, Ammonio astruente, quae ideo
30
non arguit commixtionem: nec inde sequitur, Ammonium
praesens negotium diligentius esse scrutatum ipso Platone.
Unde Galeni in lib.[ro] de Corporeae constitutionis et animi
37 K: existentes et non existentes
150
Epistemon
1...,50,51,52,53,54,55,56,57,58,59 61,62,63,64,65,66,67,68,69,70,...143