dela candelae opposita umbram facit. Aer est subtilis,
mobilis, perspicuus: per inspirationem et respirationem,
caloris cordis temperativus. decoratur volatilibus. locus est
impressionum , mansio spirituum damnatorum : et est
5
alterabilis, subtilis, levis, atque rarus: non lucet, sicut nec
aliquod corpus Sm favov , sed est illuminabilis. PHIL.
Dicebas aerem proprie locum esse impressionum. id vero
edissere: perutile enim erit. EPIST. Licet omnes, quantumvis
diversas, ignitarum exhalationum formas, quaeque fre-
10
quenter cerni possunt, unam habere originis suae causam
et materiam , a ttractuque ignis superioris in suprema
regione aeris, non eo ascendentis, sed coeli motu aerem
rare fac tum in flam an tis gigni existimemus: sim iliter
aereorum affectiones30, secundum Astrologos, ex siderum
15
motu nasci, Plinio testan te, qui cuilibet stellae varias
excitandarum tempestatum vires assignat, quemadmodum
terrae multas venas e quibus et fontes et flumina et putei
exoriuntur, arbitramur: tamen Peripateticorum schola,
impressiones ipsas radiis solaribus attrahi ex terra atque aqua,
20
tuetur: id vero aut exhalationem, aut vaporem aiunt: ex hoc
nasci aqueas, ex illo igneas docent: ut cometes, quasi stella,
exhalatio inflammata ex vicinitate ignis, comas luminis
fundens, et significans mutationem regum, aut bella, aut
pestilentias: ut corona, assus ascendens et descendens, nu-
25
bes, nebula, caligo, ros, pruina, pluvia, nix, grando, tonitrua,
iris, glacies, ventus, subsolanus, auster, aquilo, zephyrus,
turbo, terraemotus, et similes impressiones omnes recipit
ipse aer. Sed redeo ad tertium elementum, ipsam nempe
aquam: cuius proprietates secundum Alexandrum , ut
30
superius quoque dictum est, assignantur tales. quod super
coelos elevatur, piscibus decoratur, tempestatibus subiicitur:
omnes fontes et flumina ad mare continuantur, ad locum
30
corr. ex: effectiones; K: affectiones
134
Epistemon
1...,42,43,44,45,46,47,48,49,50,51 53,54,55,56,57,58,59,60,61,62,...143