autoritateque hac brevi, quo ad praesens, satior: donec suo
tempore plura videro. Iam ad tractationem animae ut
deven ias, ordo poscit. EPIST. Animae vis est triplex:
vegetativa, sensitiva, et rationalis. Prima, in alendo,
5
augendo , et g ignendo con tinetu r: altera, in qu inque
sensibus, sensu communi, phantasia, et memoria. tertia, in
intellectu, qui actu dicitur, appellaturque Mens: et eo qui
potestate, cuius partes opinio et Smvom, quae nescio an recte
cogitationis vocabulo (secundum Politianum) exprimitur.
10
Expeditio vero, inquit, in ratione voluntas, in sensibus aut
iracundia est, aut libido. Nemesius autem sic in libro de
Homine: Vis, inquit, animae triplex est, animalis, vitalis,
naturalis. Primi generis mens, phantasia, ratiocinatio, me­
moria, cogitatio: tum opinio, sensusque particulares, et qui-
15
cunque motus ab electione proficiscuntur. Secundum ge­
nus in respiratione continetur, et pulsibus. Tertium vero in
gignendo, nutriendo, augendo, continendo, transmutando,
exercendo. Fit et illa divisio de partibus corporis, u t in
cerebro ratio, ira in corde, cupiditas collocetur in iecore, quod
20
virtutibus est et vitiis commune seminarium. Itaque de
anima Eulogus noster quoniam diffuse tractat, hic non
immorabimur, dicemus tam en obiter. PHIL. Legi eum
libellum , ub i quo sdam du riu scu le excipis: sed non
praetereas hunc locum omnino intactum. EPIST. Essentiam
25
animae, atque naturam , diversa ratione considerarunt
Philosophi. Plato enim animae essentiam appellat animum
intelligibilem, numerorum naturae persimilem, magnoque
partium suarum concentu quasi harmonia se moventem.
Eam duplici essentia affectam34: una Pythagorico more
30
individua, quam Plato intelligibilem: altera dividua, quam
sensilem appellat. Aristoteles vero animae essentiam
kvxe1e%eiav
astruit: et Galenus animum ipsam corporis
34
corr. ex effectam; K. affectam
146
Epistemon
1...,48,49,50,51,52,53,54,55,56,57 59,60,61,62,63,64,65,66,67,68,...143