tali modo virtutes planetarum recipimus, merito Regina
coeli vocatur. His visis patet, quod quando Luna primo
incenditur, optimum est semina iacere: quia tunc virtutes
p lanetarum , quas inferioribus influit, incipit colligere.
5
Frigida est, et humida: solem praecedens minuitur, sed eun­
dem sequens crescit, et ideo elongatur. Accessus et recessus
maris per eam causatur. Signa autem zodiaci quolibet mense
p e rcu rrit. h a c tenu s A rch im ed is ve rba re tu li, paucis
quibusdam adiectis ex Ptolemaeo: quae ideo recensere erat
10
opportunum, quia brevius perstringi vix possunt. EPIST. Ego
ista eadem et apud Albertum ad verbum vidi: quae et ego
proposueram adducere, sed brevius et dilucidius sane non
potuissem. Ideo haec etiam si aliena sint, nostro tamen
proposito quia deserviunt, et gratissima mihi, et nostrae
15
religioni sunt acceptissima. Sed u t rem brevi filo comple­
ctaris, quid ex hoc Astronomiae et Sphaerico genere spectare
debeas, intellige. Quod coeli conversionem suspicit, ortus,
obitus, motusque siderum, axes, polos, cardines, hemi­
sphaeria, circulos, septentrionalem, solstitialem, aequino-
20
ctialem , b rum a lem , austra lem , sign iferum , lacteum ,
meridianum, finitorem, coluros, signaque vel duodecim, vel
cum suis gestaminibus quinque et triginta: quae quibus
orientibus aut occidentibus, oriantur et occidant, quae trans­
versa, quae recta, quae vel austrina vel septentrionalia, quae
25
stellae matutinae, quae vespertinae, quae occiduales, quae
absconsae, quae recurrentes, quae stationariae, quae sit
epicyclorum, quae latitudinum, quaeve altitudinum ratio:
quae cui syncentrica, vel eccentrica, quae facies, quae
m agn itud in e s, qu i Lunae ad solem schem atism i, u t
30
intermenstrua, edita, nova, cornicularis, dividua, praetu­
mida, plenaque sit toties repetita vice: quae forma terrae,
quae m und i inclinatio, quae umbrarum varietas: quae
temporum, quae dierum ratio, quot climata et zonae: qui
vocentur Antoeci, qui Perioeci, quique Antipodes: unde
130
Epistemon
1...,40,41,42,43,44,45,46,47,48,49 51,52,53,54,55,56,57,58,59,60,...143